[Rank]
Third day of the octave;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08

[Rule]
ex Sancti/09-08;
9 lectiones
Doxology=Nat

[Lectio7]
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
!Matt 1:1-17
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit~
Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
_
!De Homilia S.Hieronymi presb.
Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Si uoluerimus~
Iechoniam in fine prim tessaradecadis ponere, in sequenti non erunt~
quattuordecim, sed tredecim. Sciamus igitur Iechoniam priorem ipsum esse quem et~
Ioacim, secundum autem filium non patrem. Quorum prior describitur; quod~
scriptorum uitio et longitudine temporum apud Grcos Latinosque confusus est.

[Lectio8]
Iacob autem genuit Ioseph. Hunc locum obiecit nobis Iulianus Augustus~
dissonanti evangelistarum, cur euangelista Matthus Ioseph dixerit filium Iacob, et~
Lucas eum filium appellarit Heli, non intelligens consuetudinem scripturarum,~
quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc~
per Moysem deo iubente prceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis~
mortuus fuerit, alius ejus frater accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris,~
uel propinqui sui. Ioseph uirum Mari, cum utrum audieris, suspitio tibi non~
subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et~
spons uocentur uxores.

[Lectio9]
Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.~
Numera a Iechonia usque ad Ioseph, et inuenies generationes tredecim.~
Quartadecima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur. Christi autem~
generatio sic erit. Qurat diligens lector, et dicat: Cum Ioseph non sit pater~
domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad~
Ioseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis scripturarum, ut~
mulierum in generationis ordo texatur: deinde, ex una tribu fuisse Ioseph et~
Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam:
&teDeum
