(Canticum Moysis * Deut 32:1-65)
32:1 Audíte, cæli, quæ loquor: * áudiat terra verba oris mei.
32:2 Concréscat ut plúvia doctrína mea, * fluat ut ros elóquium meum.
32:3 Quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina. * Quia nomen Dómini invocábo.
32:4 Date magnificéntiam Deo nostro. * Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ ejus judícia:
32:5 Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, justus et rectus. * Peccavérunt ei, et non fílii ejus in sórdibus:
32:6 Generátio prava atque pervérsa. * Hæccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens?
32:7 Numquid non ipse est pater tuus, * qui possédit te, et fecit, et creávit te?
32:8 Meménto diérum antiquórum, * cógita generatiónes síngulas:
32:9 Intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: * majóres tuos, et dicent tibi.
32:10 Quando dividébat Altíssimus Gentes: * quando separábat fílios Adam.
32:11 Constítuit términos populórum * juxta númerum filiórum Israël.
32:12 Pars autem Dómini, pópulus ejus: * Jacob funículus hereditátis ejus.
32:13 Invénit eum in terra desérta, * in loco horróris et vastæ solitúdinis:
32:14 Circumdúxit eum, et dócuit: * et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
32:15 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, * et super eos vólitans,
32:16 Expándit alas suas, et assúmpsit eum, * atque portávit in húmeris suis.
32:17 Dóminus solus dux ejus fuit: * et non erat cum eo deus aliénus.
32:18 Constítuit eum super excélsam terram: * ut coméderet fructus agrórum,
32:19 Ut súgeret mel de petra, * oleúmque de saxo duríssimo.
32:20 Butýrum de arménto, et lac de óvibus * cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan:
32:21 Et hircos cum medúlla trítici, * et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum.
32:22 Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: * incrassátus, impinguátus, dilatátus,
32:23 Derelíquit Deum, factórem suum, * et recéssit a Deo, salutári suo.
32:24 Provocavérunt eum in diis aliénis, * et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt.
32:25 Immolavérunt dæmóniis, et non Deo, * diis, quos ignorábant:
32:26 Novi recentésque venérunt, * quos non coluérunt patres eórum.
32:27 Deum qui te génuit dereliquísti, * et oblítus es Dómini, creatóris tui.
32:28 Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est: * quia provocavérunt eum fílii sui et fíliæ.
32:29 Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis, * et considerábo novíssima eórum:
32:30 Generátio enim pervérsa est, * et infidéles fílii.
32:31 Ipsi me provocavérunt in eo, qui non erat Deus, * et irritavérunt in vanitátibus suis:
32:32 Et ego provocábo eos in eo, qui non est pópulus, * et in gente stulta irritábo illos.
32:33 Ignis succénsus est in furóre meo, * et ardébit usque ad inférni novíssima:
32:34 Devorabítque terram cum gérmine suo, * et móntium fundaménta combúret.
32:35 Congregábo super eos mala, * et sagíttas meas complébo in eis.
32:36 Consuméntur fame, * et devorábunt eos aves morsu amaríssimo:
32:37 Dentes bestiárum immíttam in eos, * cum furóre trahéntium super terram, atque serpéntium.
32:38 Foris vastábit eos gládius, et intus pavor, * júvenem simul ac vírginem, lactántem cum hómine sene.
32:39 Dixi: Ubinam sunt? * cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum.
32:40 Sed propter iram inimicórum dístuli: * ne forte superbírent hostes eórum,
32:41 Et dícerent: Manus nostra excélsa, et non Dóminus, * fecit hæc ómnia.
32:42 Gens absque consílio est, et sine prudéntia. * Utinam sáperent, et intellígerent, ac novíssima providérent.
32:43 Quómodo persequátur unus mille, * et duo fugent decem míllia?
32:44 Nonne ídeo, quia Deus suus véndidit eos, * et Dóminus conclúsit illos?
32:45 Non enim est Deus noster ut dii eórum: * et inimíci nostri sunt júdices.
32:46 De vínea Sodomórum vínea eórum, * et de suburbánis Gomórrhæ:
32:47 Uva eórum uva fellis, * et botri amaríssimi.
32:48 Fel dracónum vinum eórum, * et venénum áspidum insanábile.
32:49 Nonne hæc cóndita sunt apud me, * et signáta in thesáuris meis?
32:50 Mea est últio, et ego retríbuam in témpore, * ut labátur pes eórum:
32:51 Juxta est dies perditiónis, * et adésse festínant témpora.
32:52 Judicábit Dóminus pópulum suum, * et in servis suis miserébitur:
32:53 Vidébit quod infirmáta sit manus, * et clausi quoque defecérunt, residuíque consúmpti sunt.
32:54 Et dicet: Ubi sunt dii eórum, * in quibus habébant fidúciam?
32:55 De quorum víctimis comedébant ádipes, * et bibébant vinum libáminum:
32:56 Surgant, et opituléntur vobis, * et in necessitáte vos prótegant.
32:57 Vidéte quod ego sim solus, * et non sit álius Deus præter me:
32:58 Ego occídam, et ego vívere fáciam: percútiam, et ego sanábo, * et non est qui de manu mea possit erúere.
32:59 Levábo ad cælum manum meam, et dicam: * Vivo ego in ætérnum.
32:60 Si acúero ut fulgur gládium meum, * et arripúerit judícium manus mea:
32:61 Reddam ultiónem hóstibus meis, * et his qui odérunt me retríbuam.
32:62 Inebriábo sagíttas meas sánguine, * et gládius meus devorábit carnes,
32:63 De cruóre occisórum, * et de captivitáte, nudáti inimicórum cápitis.
32:64 Laudáte, Gentes, pópulum ejus, * quia sánguinem servórum suórum ulciscétur:
32:65 Et vindíctam retríbuet in hostes eórum, * et propítius erit terræ pópuli sui.
