(Canticum Isaiae * Isa 26:1-12)
26:1 Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
26:2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
26:3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.
26:4 Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum.
26:5 Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
26:6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
26:7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
26:8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
26:9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
26:10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
26:11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret.
26:12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
