(Canticum Isaiae * Isa 33:2-10)
33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
33:3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
33:4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
33:5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
33:6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
33:7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
33:8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
33:9 Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
33:10 Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
