Titulus I - De ratione Divini Officii recitandi

1. In recitatione divini Officii juxta Romani Ritum Psalmi quotidie sumendi
sunt ad singulas Horas canonicas de occurrenti hebdomadae die, prout
distribuuntur in Psalterio.

2. Excipiuntur tamen omnia Festa novem Lectionum Domini, beatae Marias Virginia,
Angelorum, sancti Joannis BaptistÊ, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum,
omnia Duplicia I et II cassis aliorum Sanctorum, Vigilie Epiphaniae et
Pentecostes, Dominicaeinfra Octavas et integrae Octavae Domini quae in
universale Ecclesia recoluntur, et Feria VI post Octavam Ascensionis, quorum
omnium Officium persolvendum est prout assignatur vel in Breviarii, vel in
Proprio Dioecesis aut Instituti; hac tamen lege, ut Psalmi ad Laudes, Horas et
Completorium semper sumantur ex Dominica, ut in Psalterio, ad Matutinum vero et
ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Item
excipiuntur Vigilia Nativitatis Domini, tres ultimi dies Hebdomade Majoris et
Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, in quibus Psalmi dicuntur proprio loco
adnotati.

3.In quolibet alio Festo duplici, etiam majori, vel semiduplici, vel simplici,
et per omnes Octavas supra non exceptas, semper dicuntur Psalmi, cum Antiphonis
ad omnes Horas, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti
hebdomadaedie; reliqua omnia, et Antiphone ad Magnificat et Benedictus, ut
in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis duplicibus aut semi duplicibus
proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora majori,
eas in eadem Hora cum suis Psalmis, et ad Matutinum etiam Versibus, retinet; in
ceteris Boris Psalmi et Antiphonae dicuntur de Feria occurrenti.

4. In omnibus novem Lectionum Officiis in I Nocturno dicuntur semper Lectiones
de Scriptura occurrenti juxta Rubricas, adhibitis Responsoriis quaesingulis
Feriis as J signantur, dummodo resumendaevel anticipandae non sint Lectiones
cujusvis Dominicae impeditae, quae semper dicuntur cum suis Responsoriis; aut
primo non sint ponenda, juxta proprias Rubricas, Responsoria Feriae infra
hebdomadam I post Epiphaniam vel Ferite II infra hebdomadam I post Octavam
Pentecostes; aut demum non occurrant Octavae Domini qua in universa Ecclesia
recoluntur, in quibus semper adhibenda sunt Responsoria de Octava. In Festis
tamen Domini, beatae Mariae Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae,
sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, in omnibus Duplicibus I vel II
classis, in aliis Festis quae propria habeant Responsoria, et in Officiis
quibusuis quae Lectiones pariter habeant proprias vel qua; occurrant in Feriae
Lectiones de Scriptura nulli mode habentibus, tam Lectiones quam Responsoria,
quae propria non sint, sumuntur de Communi juxta Rubricas; adhibitis tamen, per
Octavas, Responsoriis de Festo, si propria de ipsa Octava non habeantur. Quod si
in Festis vel Officiis, quae Lectiones etiam proprias habeant, reponendas sint
juxta Rubricas Lectiones de aliquo Initio Scriptores occurrentis, eaeleguntur
cum Responsoriis propriis de Festo, si haec habeantur, secus de Tempore, ut
supra; numquam vero cum Responsoriis de Communi aut de Octava, quae non sit de
Tempore.

5. Porro sic persolvendum est Officium in Festis duplicibus et semi duplicibus
superius non exceptis, cauto quod ultimae tres Antiphonas cum Psalmis ad
Matutinum, Feriae IV et omnes Antiphonae cum Psalmis ad Laudes cuiusque
Feriae semper sumuntur de 1 loco, et Versus Nocturnorum atque Antiphonae ad
Horas, etiam Tempore Adventus, Quadragesimae et Passionis, dicuntur ut per
Annum Ad  Matutinum  Invitatorium, Hymnus, Lectiones cum Responsoriis II et
HI Nocturni propria vel de Communi; Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium
Nocturnorum necnon Lectiones cum Responsoriis I Nocturni, de Feria occurrenti.
Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis, de Feria: Capitulum, Hymnus,
Versus et Antiphona ad Benedictus et ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio
aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonas cum Psalmis semper
dicuntur de occurrenti Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum
Nonas ex Proprio aut de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum,
Responsorium breve et Oratio pariter sumuntur aut ex Proprio aut de Communi.

6. In Officio sanctaeMarias in Sabbato et in Festis simplicibus Officium sic
persolvendum est: ad Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio
vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurrenti,
ut supra; I aut II Lectio cum suis Responsoriis de Feria, HI vero Lectio de
Officio vel Festo; ad Laudes et Vesperas Antiphone cum Psalmis semper de Feria;
Capitulum, Hymnus, Versus "et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum
Oratione, aut ex Proprio aut de Communi; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur
ut supra de Festis duplicibus aut semi duplicibus ordinatur.

7. Similiter ordinatur Officium de omnibus Octavis num. 2 non exceptis, juxta
qualitatem ritus duplicis vel semiduplicis, aut simplicis, sumptis tamen omnibus
qua? propria vel de Communi sumenda edicuntur, de ipso die Festo, nisi tamen
propria de Octava habeantur. Lectiones vero II et III Nocturni in diebus infra
Octavam, quaeproprias item non habeant, sumuntur aut ex Octavari aut de
Communi juxta Rubricas; sed quando non habeantur Lectiones de Homilia in
Evangelium Festi, tam infra Octavam que in die Octava, Lectiones III Nocturni
dicuntur ut in Festo.

8. In omnibus Officiis ritus simplicis Psalmi ad Matutinum, qui in Psalterio in
tres Nocturnos dispositi inveniuntur, sine interruptione dicuntur, cum suis
novem Antiphonis extra Tempus Paschale, Tempore autem Paschali sub una tantum
Antiphona, usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo.