Titulus II - De Festorum repraesentantia

1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit nobilius et proinde sive
in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis, aut
translationis, aut Commemorationum praeferendum, cauto semper quod Festa
duplicia I classis primaria universalis Ecclesiae praeferuntur cuilibet Festo
particulari, et quod Festa Dedicationis et Tituli Ecclesiae proprie et Patroni
principalis loci, necnon Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis
cedunt tantummodo predictis Duplicibus I classis universalis Ecclesiae,
sequentes prestantite characteres considerandi sunt: a) Ritui altior, nisi
occurrat Dominica, vel aliqua ex Feriis, Vigiliis aut Octavis privilegiatis,
juxta Rubricas. b) Major solemnitas, scilicet si Festum celebretur cum
feriatione, etiam in foro reducta vel sublata, aut cum Octava. Ratio tamen
majoris solemnitatis per Octavam inducte consideranda tantum est in die Festo
atque in die Octava, non vero in diebus infra Octavam. c) Ratio Primarii ut
Secundarii. d) Dignitas personalia, hoc ordine servato: Festa Domini, beatae 
Maria; Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum,
Evangelistarum.

2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, aut
Commemorationum de Officiis eadem die occurrentibus alius quoque character
considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum. Dicitur Festum alicujus loci
proprium, si agatur, praeterquam de Dedicatione et Titulo Ecclesiae propriae, de
Patrono principali loci, de Titulo et Sancto Fundatore Ordinis seu
Congregationis, ut supra, etiam de loci Patrono secundario, de Sancto, iu
Martyrologio vel in ejus Appendice approbata descripto, cujus habetur corpus vel
aliqua insignis reliquia vel de Sancto, qui ad Ecclesiam vel locum, vel
personarum coeunt speciales habeat relationes. Igitur Festum quodvis istiusmodi
proprium, ceteris paribus, praefertur Festo universalis Ecclesiae. Excipiuntur 
tamen Dominice, Feries, Vigiliae et Octavea privilegiatas, que sicut
etiam Festa primaria duplicia I classis universalis Ecclesias, de quibus supra,
unius cuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem universalis
Ecclesiae, cujusvis ritus, quia est praeceptivus, ceteris paribus, praeferri
debet Festis qua; aliquibus locis ex mero Indulto Sancta; Sedis sunt concessa,
quin tamen propria, sensu quo supra, dici queant.