Titulus IV - De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione

1. De Dominicis majoribus I classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper
faciendum est Officium. Dominice vero I classis cedunt tantummodo Festis
duplicibus I classis, quo in casu de Dominica fit Commemoratio in utrisque
Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum.

2. De Dominicis minoribus seu per Annum, semper fieri debet Officium, nisi
occurrat aliquod Duplex I vel II classis, aut quodvis Festum novem Lectionum
Domini, non autem eorum dies Octava; et, in casu, in Officio Festi fit
Commemoratio Dominice in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad
Matutinum. Excipiuntur tamen Dominicis infra Octavas quaslibet privilegiatas, in
quibus Officium fieri nequit de Festis, qua; infra ipsas Octavas prohibentur.
Itemque excipiuntur Dominica; a die 25 ad 28 Decembris aut in die Octava
Epiphaniae occurrentes, et Dominica impedita vel a superveniente Septuagesima
vel a Dominica ultima post Pentecosten, de quibus omnibus fit Officium ut
habetur in propriis Rubricis; nec non Dominica occurrens a die 1 ad 6 Januarii,
vel die 7 a supervenienti Dominica infra Octavam Epiphaniae impedita, cujus
Officium fit in Vigilia Epiphaniae, et in qua, nisi a nobiliori Officio
impediatur, celebratur Festum sanctissimi Nominis Jesu.

3. Duplicia I et II classis que ab alio nobiliori Officio impediuntur,
transferenda sunt in proximiorem insequentem diem que libera sit ab alio Festo
duplici I vel II classis, a Dominica occurrenti, a Vigilia privilegiata, et ab
aliis Officiis qua; hujusmodi Festa respective excludant.

4. Festa duplicia majora aut minora et Semiduplicia, si quando sint impedita,
non transferuntur, sed commemorantur aut penitus omittuntur, ut dicitur in
titulo VII De Commemorationibus.

5. Porro, si in Dominicis majoribus que sub ritu semiduplici aut duplici
major! recoluntur, occurrat Officium duplex majus aut minus, vel Semiduplex, vel
Festum aut dies Octava simplex, fit de Dominica cum Commemoratione Officii
occurrentis, juxta Rubricas, omissa IX Lectione ipsius Officii. Idem fit in
Dominicis minoribus, nisi in Dominicis per Octavam quamlibet privilegiatam n
ordinis occurrat Festum duplex I classis et in die quidem Octava quod sit
Ecclesi¾  universalis, aut in aliis Dominicis occurrat Festum quodvis Domini
aut quodlibet Duplex I vel II classis; quibus in casibus, ut supra, num. 2,
dictum est, fit de Festo, cum Commemoratione et IX Lectione Dominic¾.

6. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit tum Festa occurrentia
tum Festa transferenda cujusvis ritus. Si tamen dies 2 Novembris in Dominicam
incident, Officium fit de Dominica cum Commemoratione Octave Omnium Sanctorum;
et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, iisdem cum juribus, in diem 3,
tamquam in sedem propriam, transfertur.

7. Quando occurrunt accidentaliter duo Festa quas transferri non valeant juxta
Rubricas, vel due Octave, in honorem ejusdem Personas, fit Officium de Festo
vel de Octava nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis,
Commemoratione alterius. Similiter, si infra aliquam Octavam communem, vel in
die ipsa Octava, etiam simplici, occurrat Festum cujusvis ritus de eadem Persona, 
fit Officium de Festo, sub ritu tamen et cum privilegiis ipsi Octav¾  convenientibus, 
nisi tamen Festum sub altiori ritu sit celebrandum, et omissa vel addita Commemoratione 
Octavae, ut supra. Si occurrat vero Festum aliquod infra aliquam Octavam privilegiatam 
de eadem Persona, aut in ipsa die Octava, fit de Officio nobiliori juxta Rubricas, et 
omittitur vel additur Commemoratio alterius, pariter ut supra.

8. Dies Octava cujusvis Festi accidentaliter impediti non transferetur,
sed sua die celebratur aut omittitur, juxta Rubricas; excepta tamen Octava
sanctissimi Nominis Jesu, necnon Octava Sancta: Familiae Jesu, Mariae, Joseph,
sicubi fuerit celebranda, quae per octo dies agitur ab ipso respective Festo
computandos, etiam si hoc extra Dominicam recolatur.

