Titulus VI - De concurrentia Festorum

1. Dominicae majores habent Vesperas integras in concurrentia cum quovis Festo
quod non sit duplex I aut II classis; atque in I Vesperis extra Adventum sumunt
Antiphonas cum Psalmis de Sabbato, in Adventu autem Antiphonas de propriis
Laudibus cum iisdem Psalmis de Sabbato.

2. Dominicae  minores cedunt Vesperas Duplicibus I aut II classis, et omnibus
Festis Domini, non vero diebus Octavis item Domini quae in Ecclesia universali;
non sint privilegiate; integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis
Festis et Officiis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato, aut,
infra ipsas Octavas Domini privilegiatas, de Octava currente. Et similiter Festa
Domini, etiam secundaria, in Dominica occurrentia, et Vigilia Epiphaniae,
integras habent Vesperas in concursu cum Duplicibus majoribus et minoribus, quae
non sint Domini; ipsaque in concursu cum aliis Domini Festis eas sequuntur
normas, quae inferius, num. 4, sunt exposite.

3. Leges peculiares quibus ordinantur Vesperas infra Octavam Nativitatis
Domini, habentur suo loco in propriis Rubricis.

4. Quando duo Officia ejusdem Personae  simul concurrant, si ea sint diversi
ritus aut nobilitatis, fit totum de nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis
Domini diversis, Commemoratione alterius; in paritate autem ritus et
nobilitatis, si agatur de Mysteriis Domini diversis, Vesperae fiunt a Capitulo
de sequenti cum Commemoratione praecedentis, secus autem, et quoties Officia non
sint Domini, fit totum de praecedenti omissa Commemoratione sequentis.