Titulus VIII - De Conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de 
Suffragio Sanctorum, de Precibus, de Symbolo Athanasiano

1. Quando eodem die plura occurri sunt Officia, qua propriam habeant
Conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, Conclusio et Versus
dicuntur, que propria sunt Officii quod recitatur. Quod si Officium diei careat
Conclusione et Versu propriis, sumuntur Conclusio et Versus, qua; sint propria
Officii primo loco inter cetera Conclusionem aut Versum proprium habentia
commemorati, ita tamen, ut neque in I aut II Vesperis, neque ad Completorium
eas respective sequens adhibeatur Conclusio alicujus Festi aut diei Octavea
simplicis, aut sanctae Mariae in Sabbato, si de eis ad ipsas Vesperas omittenda
sit Commemoratio. Deficientibus vero etiam Officii commemorati Conclusione et
Versu propriis, dicuntur Conclusio et Versus de occurrenti Octava communi, vel
secus de Tempore. In Officiis tamen de Tempore Adventus, quamvis Conclusio
Hymnorum propria non habeatur, numquam adhibetur Conclusio Jesu, tibi sit
gloria, Qui natus es de Virgine.

2. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo Ssme Trinitatis et in
Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis
persolvendum est Officium, salva exceptione de qua numero sequenti!.

3. Quando in Dominica fit Commemoratio Duplicis, vel cujusvis Octava;,
omittuntur Suffragium, Preces et Symbolum Athanasianum. In Feriis vero in quibus
item fit Commemoratio Duplicis aut Octavea, omittuntur Suffragium, et Preces
dominicales ad Primam et Completorium; non autem Preces feriales, si sint
dicendae.