I. De Officio Duplici

1. Officium fit Duplex in diebus a Feria quinta in Coena Domini usque ad Feriam
tertiam Pasche inclusive, in Dominica in Albis, in Ascensione Domini, in
Dominica Pentecostes, et duobus diebus sequentibus: in Festo Trinitatis,
Corporis Christi, et Dedicationis proprie Ecclesie : in Festis, quibus in
Kalendario apponitur hec vox Duplex: in die octava Festi habentis octavam: in
festo Patroni unius vel plurium alicujus loci, vel Titularis Ecclesiae; et in
Festis Sanctorum, qui apud quasdam Ecclesias, Religiones, vel Congregationes
consueverunt solemniter celebrari, cum Officiis propriis a Sede Apostolica
approbatis, aut ex ejusdem Sedis auctoritate receptis, vel recipiendis (servata
tamen forma hujus Breviarii) alioquin de Communi, etiam si predicta Festa in
hoc Kalendario non sint descripta. Preterea Officium fit Duplex pro Defunctis
in Commemoratione omnium fidelium Defunctorum, et in die obitus, seu
depositionis Defuncti, ut in eodem Officio dicitur, circa finem Breviarii.

2. Festum duplex celebratur aut de eodem fit commemoratio, eo die quo cadit,
nisi illud contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.

3. Habet primas et secundas Vesperas integras, nisi cum alio simili concurrat,
ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii, et totum Officium fit de Duplici,
incipiendo a primis Vesperis, usque ad Completorium sequentis diei inclusive:
nisi aliter in propriis locis assignetur. Officium autem Defunctorum habet
tantum primas Vesperas, Matutinum et Laudes, ut circa finem Breviarii ponitur.

4. In utrisque Vesperis, Matutino et Laudibus tantum, non autem in aliis Horis,
duplicantur Antiphonse, id est, integre dicuntur in principio et in fine
Psalmorum.

5. Ad Matutinum regulariter dicuntur tres Nocturni, cum novem Psalmis, et
totidem Lectionibus, hoc est, in unoquoque Noctumo tres Psalmi, et tres
Lectiones, preterquam in Paschate Resurrectionis et Pentecostes cum duobus
sequentibus diebus, in quibus dicitur unum tantum Noctumum cum tribus Psalmis,
et totidem Lectionibus, ut ibidem ponitur.

6. Preces ad Primam et Completorium et Suffragia de Sancta Maria, Sancto Joseph,
Apostolos et Pace, ad Vesperas et Laudes non dicuntur in Officio Duplici, ut
etiam in propriis eorum Rubricis dicetur.

7. Quomodo sit ordinandum Officiura Duplex in Vesperis, Matutino et ceteris
Horis: similiter et de Antiphonis, Responsoriis, Versibus, Capitulis et aliis in
eo dicendis, habentur inferius de singulis proprie Rubrice.
