V. De Feriis

1. Officium Feriale, hoc est, Simplex de Tempore occurrenti, prout in Psalterio
et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventus, Quadragesime,
Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra
Hebdomadam non occurrit Festum Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: quia tunc
de hujusmodi Feriis fit commemoratio , ut dicetur in Rubrica de
Commemorationibus. Si vero in eis occurrat Festum Simplex, de eo fit tantum
commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra
Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum Duplex, Semiduplex, vel
Simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sancte Marie in Sabbato,
vel aliquod Festum solemne, aut consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis
in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum.

2. Officium Ferie in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus. Vigiliis, et
prima die Rogationum, incipit a Matutino: in aliis vero Feriis per annum, inde
fit de Feria, ubi desinit officium praecedentis diei, ita ut si praecedenti die
fuerit Duplex, vel Semiduplex, Officium Ferie incipiat sequenti die a Matutino :
si praecedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat a Vesperis illius
praecedentis diei inclusive. Similiter et quando in Feria quarta et sexta
Quatuor Temporum Septembris, et in Feria quarta Cinerum, ac in Vigiliis occurrit
aliquod Festum Simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc praecedenti dic
(nisi fuerit Festum novem Lectionum) in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio,
sine Precibus, cum f) ratione Dominice praecedentis, et cum commemoratione
Festi trium Lectionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicitur infra in Rubrica
de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente Duplici, vel
semiduplici, ad Nonam: subsequente vero Simplici, de quo fieri debeat Officium,
ad Capitulum Vesperarum, quia inde fit de Festo Simplici absque ulla deinceps
commemoratione Ferie.

3. Ad Matutinum dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, secundum
ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore.

4. Excipiuntur ab hoc ordinario Officii Ferialis tres Feriae majores Hebdomada;
sancte, et Ferie Octavarum Paschae et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut
in propriis locis ponitur.

5. Quomodo ordinandum sit Officium de Feria ad Matutinum et alias Horas, item de
Lectionibus et Responsoriis, et quando dicenda; sint Preces feriales, ac de
aliis, que ad Officium Ferie pertinent, habentur inferius de singulis proprie
Rubricae,~