 VI. De Vigiliis.

De Vigilia fit Officium in omnibus Vigiliis per annum que jejunantur, ubi in Kalendario adnotatur haec vox Vigilia. nisi in die Vigilie occurrat
Festum novem Lectionum, vel Octava; tunc enim
in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de
Homilia Vigilia;, et fit commemoratio de ea ad Laudes tantum, cum Antiphona ad Benedictus, et f.
 Ferie occurrentis de Psalterio, et Oratione Vigilie
preterquam in illis Festis majoribus, que inferius
excipiuntur.

2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit
impeditum Officio novem Lectionum: quia tunc de Vigilia fit tantum commemoratio,
ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphania; Domini;
qua; si venerint in Dominica , fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si
autem in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus
infra annum, que inferius in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si
in Vigilia sancti Joannis Baptistae venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc
prorsus, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniae. Idem
servetur quando aliqua, Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor
Temporibus, nulla enim in his Feriis de Vigilia fit commemoratio.

3. Officium Vigilie incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica
de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vespere sunt de sequ. Festo,

4. Officium Vigilias totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio : et tres
Lectiones leguntur de Homilia in Evangelium Vigilia; ut in propriis locis
assignatur, cum tribus Responsoriis de Feria occurrenti, ordine in Rubrica de
Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes,
aliaque omnia sicut in Feriis Adventus, Quadragesima et Quatuor Temporum, de
quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferius proprie
Rubricae,

5. Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum, quae jejunantur, Vigilia Pentecostes,
que cum tribus Nocturnis sub Officio semiduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia
Nativitatis Domini, quae, Nocturno Ferie excepto, in Laudibus et Horis habet
reliquum Officium Duplex, In Vigiliis vero Epiphania; et Ascensionis, qua; non
jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur.