XI. De Concurrentia Officii

1. Concurrentia Officii attendenda est semper in secundis Vesperis, quomodo
sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cum dicitur Officium aliquod
cum alio concurrere, intelligitur de praecedenti in secundis Vesperis cum
sequenti in primis Vesperis.

2. Duplici ergo in secundis Vesperis concurrente cum alio sequenti Duplici in
primis, si utraque sint ejusdem solemnitatis, regulariter a Capitulo fit de
sequenti cum commemoratione praecedentis, nisi aliter in propriis locis
adnotetur. Si vero non sint ejusdem solemnitatis, servetur differentia in
Rubricis de Commemorationibus, et Translatione Festorum assignata: ut scilicet
Festa majora habeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemoratione
minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis, que in
secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediate
aliud ex solemnibus majoribus, Vespere erunt de sequenti cum commemoratione
praecedentis. Inter Festa equalis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa
Domini praeferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras; sicuti
Festa beate Marie, Festis Sanctorum: item Festa Angelorum, sancti Joseph
Sponsi beate Marie Virginis, et Apostolo. rum, ceteris aliis; et Festa illonmi
Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in
Kalendario descriptis.

3. Duplici vero concurrente cum Festo Semiduplici, cum Dominica, cum die infra
Octavam, cum Festo Simplici, et cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia in
secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum: nisi illud Duplex
fuerit de iis, que excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus
alique commemorationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem
Lectionum concurrente cum Feria, vel potius sequente Feria, omnia de Duplici, et
nihil de Feria sequenti. Sed si Festum celebretur in Adventu, et Quadragesima,
fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis
Simplicibus venientibus cum sequenti Festo novem Lectionum, de quibus etiam
commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum
est in Rubrica de Commemorationibus.

4. Semiduplici Festo, Dominica, et die infra Octavam concurrentibus cum sequenti
Duplici, omnia de Duplici cum commemoratione illorum, nisi Duplex fuerit ex
numero majorum, que supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in
quibus nulla fit commemoratio praecedentis. Semiduplici Festo concurrente cum
sequenti alio Semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, a Capitulo
fit de sequenti, et commemoratio praecedentis, nisi aliter signetur. Semiduplici
autem concurrente cum sequenti Festo Simplici, vel cum Officio beate Marie in
Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis.

5. Dominica concurrente cum sequenti Festo Semiduplici, et cum die infra Octavam,
vel cum Festo Simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis.

6. Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, a
Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave. Dies infra Octavam cum
Simplici proprie non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit
de Simplici, nisi commemoratio, que et eadem ratione in praecedenti die infra
Octavam fieri debet.

7. Die Octava concurrente cum alia die Octava, a Capitulo fit de sequenti, cum
commemoratione praecedentis, excepta Octava Corporis Christi concurrente cum
Octava sancti Joannis Baptistae, in qua de sequenti fit tantum commemoratio, et
quando aliter in propriis locis notatur. Die Octava concurrente cum sequenti
Duplici minori, etiam translato, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione
Octave (exceptis diebus Octavis Festivitatum beate Marie Virginis, etiam
particularibus alicujus Religionis, in quibus de sequenti fit tantum
commemoratio). Concurrente vero cum sequenti Duplici majori, etiam translato,
totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave, excepta die Octava
Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, et Corporis Christi, in quibus de sequenti fit
tantum commemoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum, fuerit ex
solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo
ordine numero (>., totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave.

8. Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licet cum ipso
possit esse concursus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed
ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec
commemoratio. Si sequatur aliud Simplex, Psalmi erunt de Feria occurrente in
Psalterio ad Vesperas, et a Capitulo fit de sequenti Simplici sine ulla
commemoratione praecedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vespere
tote erunt de eo sine ulla similiter conmemoratione Simplicis praecedentis. Si
nullum Festum sequatur, subintrat Officium de Tempore, et Vespere tote erunt de
Feria.

9. Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum
ipsa potest esse concursus in primis Vesperis: quia ejus Officium incipit et
desinit, ubi desinit et incipit quodcumque aliud Officium. Quamvis proprie (si
ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium
incipiat a Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo
si Feria sequatur aliam Feriam, in Vesperis praecedentis Ferie nihil fit de
sequenti, quoad ea, quae in sequenti Feria sunt propria. Verbi gratia, si in
Vesperis Ferie tertie ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur
Oratio Dominice praecedentis, non autem ea que est propria in sequenti Feria
quarta Cinerum; nec ante Orationem dicuntur Preces, quae dicendae sunt in dicta
Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum praecedit Feriam
Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superius dictum est in
concurrentia aliorum Officiorum, cura Feria nullum Officium concurrere, et nihil
fieri de Feria praecedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando
fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo
die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesime impeditur, illarum
commemoratio ratione temporis ex praecepto Ecclesiae praetermitti non debet.

10. Cum vero occurrit, ut Festum Simplex veniat in Feria quarta et sexta Quatuor
Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis que jejunantur, Vespere
antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum) erunt de Feria
communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione
Festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis. Quod ideo non fit, quia sequens
Feria habeat primas Vesperas; sed quia cum Festum Simplex in sequenti die non
habeat Officium propter Feriam predictam in eo occurrentem, nec etiam convenit
illud habere primas Vesperas in praecedenti die. Et eadem ratione, si Festum
Simplex occurrat Feria quinta in Cena Domini, in qua de eo non debet fieri
commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Feriae quartae
praecedentis.