XV. De Prima

1. Ad Primam, Pater noster, Ave Maria, Credo, secreto: Deus in adjutorium, etc.
Hymnus Jam lucis orto sidere: deinde inchoatur Antiphona, que convenit.
Sumuntur autem Antiphone in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem,
quarta praetermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. Postea dicuntur
Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur ut in Psalterio. In Festis autem, et
tempore Paschali, tres tantum, ut etiam ibi adnotatur.

2. Post Antiphonam dicitur Capitulum Regi seculorum in feriali Officio
extra tempus Paschale dicitor Capitulum Pacem deinde Responsorium breve
Christi Fili Dei vivi etc Post Responsorium breve in Officio Duplici, et infra
Octavas, statim dicitur Oratio Domine Deus omnipotens. In alio Officio
dicitur, Kyrie eleison cum reliquis Precibus: omnia ut in Psalterio. Ad Versum
autem Adjutorium Hebdomadarius signat se signo Crucis a fronte ad pectus.
Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantum dicit Confiteor, omissis
illis verbis, Tibi Pater, vel vobis fratres et te pater vel vos fratres, et 
similiter dicit Misereatur nostri .... peccatis nostris, perducat nos. quod
etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dicte sunt Preces ad
Laudes, adduntur alie Preces, ut ibidem in Psalterio.

3. Post Orationem Prime, vel si dicatur Officium beate Marie, post illius
Orationem, dicto Benedicamus, in Choro legitur Martyrologium : deinde dicitur
Preciosa cum reliquis: que etiam dicantur ab iis, qui extra Chorum non
legerint Martyrologium, In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus
diebus, pro Lectione brevi dicitur Capitulum None, si adsit proprium, alioquin
de Communi: alio tempore, tam in Dominicis, quam Feriis, Lectio brevis Officio
illius temporis in Psalterio assignata.