XVII. De Vesperis

1. Ad Vesperas, Pater noster, Ave Maria, Deus in adjutorium etc.
Deinde dicuntur quinque Psalmi cum quinque Antiphonis, ut in Proprio, aut
Communi Sanctorum signantur. In Dominicis autem, et Feriis, Antiphone et Psalmi
semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore Paschali Psalmi dicuntur sub
una Antiphona: Alleluja) nisi alie proprie Antiphona; vel Psalmi (ut in
Dominicis Adventus, et triduo ante Pascha) assignentur.

2. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad
Magnificat cum eodem Cantico; et Oratio; omnia de Tempore, vel de Sancto, pro
qualitate Officii

3. Preces, quando dicendae sunt, dicuntur ante Orationem; Commemorationes vero
de Cruce, S. Maria, S. Joseph, Apostolis, Patrono, et Pace, post Orationem, ut
in propriis Rubricis habetur. Terminatur autem Officium Vesperarum ut in aliis
Horis.