XXII. De Psalmis

1 Psalmi in Officio de Tempore per omnes Horas in Dominicis, et Feriis dicuntur eo modo, 
quo distributi sunt in Psalterio: nisi aliquando aliter in
Proprio de Tempore signetur. In Festis autem dicuntur, ut in propriis locis signantur: 
alioquin, ut in Communi Sanctorum.

2. Psalmi ad Laudes de Dominica, cum Cantico Benedicite dicuntur in omnibus
Festis per annum, et in Feriis temporis Paschalis.

3. Psalmus Benedicite dicitur ad Primam cum aliis Psalmis in Psalterio
assignatis, in omnibus Dominicis (quando Officium fit de Dominica, ut in
Psalterio, etiam in Dominicis, que occurrunt infra Octavas Sanctorum) a tertia
Dominica post Pentecosten inclusive, usque ad Nativitatem Domini exclusive: et a
secunda Dominica post Epiphaniam inclusive, usque ad Septuaginta exclusive: a
Septuagesima autem usque ad Pascha, ejus loco dicitur Psalmus Dominus regnavit
quia Psalmus Confitemini tunc dicitur ad Laudes post Psalmum .Miserere, ut
suo loco ponitur. In Dominicis vero temporis Paschalis, a Dominica in Albis
inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, dicuntur tantum tres Psalmi sicut in
Festis, addito Symbolo sancti Athanasii. Alii Psalmi per singulas Ferias
distributi ad Primam, dicuntur singuli loco Psalmi Confitemini, in feriali
tantum Officio, quando de Feria agitur extra tempus Paschale. In Feriis vero
temporis Paschalis, in Festis per annum, et in Sabbato, sive de sancta Maria,
sive de Feria fiat Officium, dicuntur tantum tres Psalmi, scilicet: Deus in
nomine tuo, Beati immaculati, et Retribue; etiam si Festum Duplex celebretur in
Dominica.

4. In Dominicis autem, quando Officium fit de Dominica ut in Psalterio, post
Psalmos additur semper Symbolum sancti Athanasii Quicumque ut infra in propria
Rubrica dicitur.

5. Psalmi Horarum, scilicet ad Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium,
numquam mutantur, ut in Psalterio, sive de Sanctis, sive de Tempore fiat
Officium.

6. Psalmi de Dominica ad Vesperas, ut plurimum dicuntur in Vesperis Festorum,
excepto ultimo, qui mutatur: cum vero aliter fieri debet, suis locis notatur. In
Vesperis infra Octavam dicuntur Psalmi ut in secundis Vesperis Festi: sed in
primis Vesperis diei Octave dicuntur ut in primis Vesperis Festi, nisi aliter
notetur.

7. In fine Psalmorum semper dicitur Gloria Patri, preterquam in Psalmo Deus, 
Deus meus ad te de luce vigilo et in Psalmo Laudate Dominum de celis, qui
conjunguntur cum aliis Psalmis, et in fine ultimi tantum dicitur Gloria Patri,
ut suis locis notatur. Pr¾terea non dicitur in triduo majoris Hebdomade ante
Pascha, nec in Officio Defunctorum, cujus loco pro Defunctis dicitur Requiem eternam 
dona eis Domine, etiamsi fiat Officium pro uno tantum.

8. Ut sacre Vulgat¾ editionis puritas inconfusa et illibata servetur, etiam
quoad interpunctiones et distinctiones in sacris Bibliis appositas, additus est
Asteriscus, sit nota musice partitionis in medio Versu.