XXV. Dc Absolutionibus et Benedictionibus ante Lectiones

1. Absolutiones et Benedictiones dicuntur per ordinem in Officio novem
Lectionum ante Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ponuntur, scilicet,
post Versum, dicto Pater noster. Et ne nos, dicitur Absolutio, et
Benedictiones , ut ibi: preterquam in Matutinis Tenebrarum majoris Hebdomade,
et in Officio Defunctorum, in quibus Absolutio et Benedictiones non dicuntur.

2. Si fiat Officium trium Lectionum, et sit de Feria, in qua singule tres
Lectiones sunt de Scriptura, Absolutio et Benedictiones sumuntur ex prima
Dominica de Adventu, hoc ordine: Feria secunda et quinta dicuntur Absolutio et
Benedictiones primi Nocturni: Feria tertia et sexta, secundi Nocturni: Feria
quarta et Sabbato, tertii Nocturni.

3. Si autem singule tres Lectiones sint de Homilia super Evangelium, Absolutio
dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in
tertio Nocturnum, scilicet: prima Benedictio erit Evangelica Lectio: secunda,
Divinum auxilium: tertia, Ad societatem. Si fit de Sancto trium Lectionum,
Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur
ut in tertio Nocturno, hoc modo: prima Ille nos benedicat: secunda, Cujus vel
Quorum vel Quarum Festum colimus: tertia, Ad societatem,

4. Quando fit Officium sancte Marie in Sabbato, Absolutio et Benedictiones
dicuntur, ut habentur in ejus Officio parvo circa finem Breviarii.