XXVIII. De Responsoriis brevibus horarum.

1, Responsoria brevia dicuntur post Capitulum at Primam, Tertiam, Sextam, 
et Nonam, et ad Completorium, preterquam in triduo ante Pascha usque 
ad Nonam Sabbati in Albis inclusive, quibus diebus non dicuntur. Ad Primam 
et Completorium semper dicuntur eodem modo, ut in Psalterio. In aliis Horis, 
quando fit Officium de Dominica, vel Feria per annum, dicuntur ut habentur 
in Psalterio. In Adventu autem, Quadragesima, Tempore Passionis et Paschali, 
ut suis locis habentur propria. In Festis similiter, quando non habentur
propria, dicuntur ut in Communi Sanctorum.

2. In fine Responsorii brevis dicitur Gloria Patri cum repetitione
Responsorii eo modo quo ordinatur ad Primam in Psalterio, praeterquam Tempore
Passionis: tunc enim non dicitur Gloria Patri in Officio de Tempore, sed solum
repetitur Responsorium breve a principio.

3. In Responsorio brevi ad Primam, loco Versus: Qui sedes etc. in Adventu
dicitur: Qui venturus es in mundum, tam in Dominicis et Feriis, quam in
Festis, excepto Festo Immaculate Conceptionis beatas Marie et per Octavam. In
Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, etiam in Festis occurrentibus; in Festo
Corporis Christi, et per Octavam, et in omni Officio beate Marie, tam novem
quam trium Lectionum, etiamsi infra ejusdem Octavas fiat de Festo vel de
Dominica, dicitur: Qui natus es de Maria Virgine. In Epiphania, et per
Octavam, et in Festo Transfigurationis, dicitur: Qui apparuisti hodie A
Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, tam in Officio de
Tempore, quam de Sanctis, (excepto Officio beate Marie) semper dicitur: Qui
surrexisti a mortuis. In Ascensione usque ad Pentecosten exclusive dicitur: 
Qui scandis super sidera. In Pentecoste et reliquo anni tempore, tam in Officio de
Tempore quam de Sanctis, dicitur: Oui sedes ad dexteram Patris ut in
Psalterio. Aliqua praeterea sunt propria Officia, veluti Pretiosissimi Sanguinis,
et Sacratissimi Cordis D. N. J. C. ac septem Dolorum B. M. V., in quibus
proprius versus assignatur, ut suis locis ponitur.

4. Responsoria brevia aliarum Horarum, que ponuntur in prima Dominica de
Adventu, dicuntur per totum Adventum, quando fit Officium de Tempore. Similiter
que ponuntur in prima Dominica Quadragesime, dicuntur usque ad Dominicam
Passionis exclusive. Et que ponuntur in Dominica Passionis, dicuntur usque ad
Feriam quintam in Cena Domini exclusive. Item quas ponuntur in Dominica in
Albis, dicuntur usque ad Ascensionem exclusive. Quae vero ponuntur in aliquo
Festo habente Octavam, dicuntur per totam Octavam quando fit de Octava. In
Officio autem beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, exceptis Festis
que habent propria, dicuntur semper Responsoria brevia de Communi Virginum.

5. Tempore Paschali, a Dominica in Octava Paschae usque ad Sabbatum post
Pentecosten inclusive, in fine Responsorii brevis ante primum Versum dicuntur
duo Alleluja. que etiam post dictum primum Versum repetuntur pro parte
Responsorii; et in fine secundi Versus unum tantum .Alleluia tam in Officio de
Tempore quam de Sanctis, ut dicitur in Rubrica que est in Sabbato in Albis.
Extra tempus Paschale, quamvis in aliquibus Festis ad Tertiam, Sextam et Nonam,
Responsoriis brevibus addantur Alleluja, non ideo adduntur ad Primam et
Completorium.