XXX. De Oratione

1. Oratio in Vesperis et Laudibus dicitur post Antiphonas ad Magnificat et
Benedictus immediate, I nisi quando dicende sunt Preces, que dicuntur post
Antiphonam, et in fine illarum Oratio. Ad Primam et alias Horas Oratio dicitur
post Responsorium breve, nisi dicende sint Preces: tunc enim Oratio dicitur
post Preces. Ad Completorium Oratio dicitur post Ant. Salva nos, nisi dicend¾
sint Preces: et tunc dicitur post illas.

2. Ad Primam et Completorium numquam mutantur Orationes, que habentur in
Psalterio, preterquam in triduo ante Pascha, in quo triduo ad omnes Horas
usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive post Psalmum Misericordi¾, dicitur
Oratio diei, ut suo loco ponitur. In aliis Horis regulariter dicitur Oratio que
dicta est in primis Vesperis. In Quadragesima autem, Quatuor Temporibus,
Vigiliis, et Feria secunda Rogationum, Oratio que dicta est in Laudibus,
dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si
fit de Feria, dicitur vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominice
pr¾cedentis, ut in aliis Feriis. Que Oratio pr¾cedentis Dominice semper
dicitur in feriali Officio per Hebdomadam, quando propria non assignatur.
Infra Octavas dicitur Oratio ut in die Festi: similiter et in die Octava, nisi
alia propria assignetur.

3. Ante Orationem, etiam quando aliquis solus recitat Officium, semper
dicitur Versus Dominus vobiscum et respondetur Et cum spiritu tuo. Qui
Versus non dicitur ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec a Diacono,
pr¾sente Sacerdote, nisi de illius licentia. Si quis autem ad Diaconatus
ordinem non pervenerit, ejus loco dicat Domine, exaudi orationem meam, et
respondetur Et clamor meus ad te veniat, Deinde dicitur Oremus, postea Oratio:
quse si unica tantum dicatur, Versus Dominus vobiscum. vel Domine exaudi.
repetitur finita Oratione, postquam fuerit responsum Amen Sin autem plures
Orationes dicende sint, ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versus,
deinde Oremus; et post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum;
postea dicitur Benedicamus Domino, respondetur Deo gratias. Deinde dicitur
Versus Fidelium anime; qui Versus non dicitur post Benedicamus Domino
ad Primam ante Pretiosa etc, neque ad Completorium ante Versum Benedicat
etc, nec quando post aliquam Horam immediate sequitur Officium parvum beate
Mari¾, vel Officium Defunctorum, aut Septem Psalmi Penitentiales, vel sole
Litanias.

4. Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur Per Dominum; si ad Filium, Qui
vivis et regnas. Si in principio Orationis fiat mentio Filii, dicatur Per
eumdem; si in fine Orationis, dicatur Qui tecum vivit et regnat. Si fiat
mentio Spiritus sancti, dicatur In unitate ejusdem Spiritus sancti, etc

5. Quando plures Orationes dicuntur, prima tantum dicitur sub sua conclusione
Per Dominum. vel aliter, ut supra: ali¾ non concluduntur, nisi in ultima Oratione; 
sed unicuique Orationi semper pr¾ponitur Oremus, preterquam in
Officio Defunctorum, in quo, alio modo quam ut supra, Orationes dicuntur: item
in Litaniis, Orationes omnes dicuntur conjunctim sub uno Oremus, ut suis
locis habetur.