XXXI. De Hymno Te Deum

1. Hymnus Te Deum dicitur in omnibus Festis per I 1 annum, tam iii quam ix
Lectionum, et per eorum Octavas, excepto Festo sanctorum Innocentium, nisi
venerit in Dominica; dicitur tamen in ejus die Octava. Dicitur etiam in omnibus
Dominicis a Pascha Resurrectionis inclusive, usque ad Adventum exclusive; et a
Nativitate Domini inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, et in omnibus
Feriis temporis Paschalis, scilicet a Dominica in Albis usque ad Ascensionem,
excepta Feria secunda Rogationum, in qua non dicitur.

2. Non dicitur autem in Dominicis Adventus, et a Septuagesima usque ad Dominicam
Palmarum inclusive, neque in Feriis extra tempus Paschale.

3. Cum dicitur, omittitur semper nonum, vel tertium Responsorium, et statim
dicitur post ultimam Lectionem.

4. Cum non dicitur, ejus loco ponitur nonum, vel tertium Responsorium; quo
dicto statim inchoantur Laudes. Similiter quando dicitur Re Deum. eo Hymno
dicto statim inchoantur Laudes, preterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia
tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur.