XXXII. De Oratione Dominica et Salutatione Angelic¾

1.Oratio Dominica Pater noster et Salutatio Angelica Maria semper dicitur
secreto ante omnes Horas, preterquam ad Completorium, in cujus principio post
Lectionem brevem Fratres sobrii dicto Versu Adjutorium nostrum dicitur tantum 
Pater noster secreto; et In fine Completorii, statim post Orationem beate Marie, 
dicitur Pater noster. Ave Maria, et Gloria totum similiter secreto. Finitis Horis, 
et dicto Versu Fidelium anime dicitur similiter secreto Pater noster tantum, 
nisi sequatur Officium beate Marie quia tunc post illud dicitur Pater noster 
ut supra, et nisi alia Hora subsequatur: tunc enim dicitur semel tantum Pater 
noster cum Ave Maria pro principio sequentis Horae; qua finita, dicitur Pater 
noster ita ut semper dicatur in fine ultime Horae. Si autem post Vesperas 
immediate sequatur Completorium, dicto Fidelium anime incipitur Versus .Jube domne 
benedicere.

2. Quando in fine Orationis Dominice proferendum est clara voce Et ne nos
inducas semper in principio eadem voce proferuntur h¾c duo verba Pater noster 
ut in Precibus, et similibus: alias numquam proferuntur, sed dicitur
totum secreto. Ad Laudes vero et Vesperas, quando in feriali Officio dicuntur
Preces, totum dicitur clara voce ab Hebdomadario.

3. Salutatio Angelica semper dicitur ante Officium beate Marie, quando non
conjungitur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse eam in principio cum
Oratione Dominica.