XXXIV. De Precibus

1. Preces sunt aliquot Versus qui aliquando dicuntur ante Orationem,
incipientes a Kyrie eleison, vel a Pater noster.

2. Preces Dominicales ad Primam et Completorium, ut in Psalterio, non dicuntur
in Duplicibus, nec infra Octavas, nec in Vigilia Epiphaniae, et Feria sexta et
Sabbato post Octavam Ascensionis, etiamsi infra Octavam fiat Officium de
Dominica, vel alio Festo Semiduplici, quia tunc ratione Octave non dicuntur;
alias autem semper dicuntur.

3. Preces feriales ad Laudes et per Horas distincte, ut in Psalterio, dicuntur
tantum in Feriis Adventus, Quadragesime, Quattuor Temporum, et Vigiliarum qua;
jejunantur (exceptis Vigilia Nativitatis Domini, ac Vigilia et Quattuor
Temporibus Pentecostes) , et tunc dicuntur flexis genibus. In aliis Feriis per
annum numquam dicuntur nisi Dominicales, et in illis non flectuntur genua.

4. In Feriis Adventus, Quadragesimae, et Quattuor Temporum, dicuntur Preces
feriales etiam ad Vesperas, si non sequatur Festum: ad Completorium dicuntur
consuete de Dominica, sed flexis genibus. Dicuntur autem Preces flexis genibus
ab Hebdomadario usque ad Versura Dominus vobiscum ante primam Orationem: a
circumstantibus autem, usque ad Versum Benedicamus Domino post ultimam
Orationem.

5. In Vigiliis Preces feriales dicuntur tantum ad Matutinum, et per Horas; ad
Vesperas vero sequentes non dicuntur, quia inde fit de Festo. Quod si post
Vigiliam S. Matthie sequatur prius dies Quadragesimae, in Vesperis dicuntur
Preces feriales, quamvis dicenda sit Oratio Dominicae praecedentis, et non
Vigiliae. Quod etiam servatur quando in Feria sexta et Sabbato Quatuor Temporum
Septembris fit Officium de Feria, cum in eis non occurrat Festum novem
Lectionum: tunc enim in Vesperis Ferie sexte dicuntur Preces, quamvis dicenda sit 
Oratio Dominicas praecedentis, non autem Ferie Quatuor Temporum.

6. Psalmus Miserere dicitur cum Precibus ad Vesperas tantum, et Psalmus De
profundis ad Laudes. In Officio Defunctorum dicuntur Psalmi, qui in eo Officio
designantur.