XXXVI. De Antiphonis beatae Mariae in fine Officii

1. Antiphonae beatae Mariae positae in fine Psalterii post Completorium,
singule dicuntur pro temporis diversitate, ut ibi annotatur, preterquam in
triduo majoris Hebdomade ante Pascha.

2. Dicuntur autem extra Chorum, tantum in fine Completorii, et in fine Matutini,
dictis Laudibus, si tunc terminandum sit Officium; alioquin, si alia
subsequatur Hora, in fine ultime Horae. In Choro autem semper dicuntur
quandocumque terminata aliqua Hora discedendum est a Choro.

3. Numquam vero dicuntur post aliquam Horam, quando subsequitur cum Officio diei
Officium Defunctorum, vel Septem Psalmi Penitentiales, aut Litaniae,
praeterquam post Completorium, in quo semper dicuntur, etiamsi predicta
subsequantur: neque etiam dicuntur quando post aliquam Horam immediate
subsequitur Missa. Dicuntur autem flexis genibus (preterquam in diebus
Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, et toto tempore Paschali), Hebdomadario
tamen ad Orationem surgente.