Titulus I  De ratione Divini Officii recitandi

1. In recitatione divini Officii juxta Romani Ritum Psalmi quotidie sumendi
sunt ad singulas Horas canonicas de occurrenti hebdomadae die, prout
distribuuntur in Psalterio.

2. Excipiuntur tamen omnia Festa novem Lectionum Domini, beatae Mariae Virginis,
Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum,
omnia Duplicia I et II cassis aliorum Sanctorum, Vigiliae Epiphaniae et
Pentecostes, Dominicae infra Octavas et integrae Octavae Domini quae in
universale Ecclesia recoluntur, et Feria VI post Octavam Ascensionis, quorum
omnium Officium persolvendum est prout assignatur vel in Breviarii, vel in
Proprio Dioecesis aut Instituti; hac tamen lege, ut Psalmi ad Laudes, Horas et
Completorium semper sumantur ex Dominica, ut in Psalterio, ad Matutinum vero et
ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Item
excipiuntur Vigilia Nativitatis Domini, tres ultimi dies Hebdomade Majoris et
Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, in quibus Psalmi dicuntur proprio loco
adnotati.

3.In quolibet alio Festo duplici, etiam majori, vel semiduplici, vel simplici,
et per omnes Octavas supra non exceptas, semper dicuntur Psalmi, cum Antiphonis
ad omnes Horas, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti
hebdomadae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut
in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis duplicibus aut semi duplicibus
proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora majori,
eas in eadem Hora cum suis Psalmis, et ad Matutinum etiam Versibus, retinet; in
ceteris Boris Psalmi et Antiphonae  dicuntur de Feria occurrenti.

4. In omnibus novem Lectionum Officiis in I Nocturno dicuntur semper Lectiones
de Scriptura occurrenti juxta Rubricas, adhibitis Responsoriis quae singulis
Feriis as J signantur, dummodo resumendae vel anticipandae  non sint Lectiones
cujusvis Dominicae impeditae , quae semper dicuntur cum suis Responsoriis; aut
primo non sint ponenda, juxta proprias Rubricas, Responsoria Feriae  infra
hebdomadam I post Epiphaniam vel Ferite II infra hebdomadam I post Octavam
Pentecostes; aut demum non occurrant Octavae  Domini qua in universa Ecclesia
recoluntur, in quibus semper adhibenda sunt Responsoria de Octava. In Festis
tamen Domini, beatae  Mariae  Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae,
sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, in omnibus Duplicibus I vel II
classis, in aliis Festis quae  propria habeant Responsoria, et in Officiis
quibusuis quae  Lectiones pariter habeant proprias vel qua; occurrant in Feriae
Lectiones de Scriptura nulli mode habentibus, tam Lectiones quam Responsoria,
quae  propria non sint, sumuntur de Communi juxta Rubricas; adhibitis tamen, per
Octavas, Responsoriis de Festo, si propria de ipsa Octava non habeantur. Quod si
in Festis vel Officiis, quae  Lectiones etiam proprias habeant, reponendas sint
juxta Rubricas Lectiones de aliquo Initio Scriptores occurrentis, eae leguntur
cum Responsoriis propriis de Festo, si haec habeantur, secus de Tempore, ut
supra; numquam vero cum Responsoriis de Communi aut de Octava, quae  non sit de
Tempore.

5. Porro sic persolvendum est Officium in Festis duplicibus et semi duplicibus
superius non exceptis, cauto quod ultima? tres Antiphonas cum Psalmis ad
Matutinum , Feriae IV et omnes Antiphonae cum ! Psalmis ad Laudes cuiusque
Feria; | semper sumuntur de 1 loco, et Versus Nocturnorum atque Antiphonae  ad
Horas, etiam Tempore Adventus, Quadragesimae  et Passionis, dicuntur ut per
Annum Ad  Matutinum  Invitatorium, Hymnus, Lectiones cum Responsoriis II et
HI Nocturni propria vel de Communi; Antiphonae  vero, Psalmi et Versus trium
Nocturnorum necnon Lectiones cum Responsoriis I Nocturni, de Feria occurrenti.
Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae  cum Psalmis, de Feria: Capitulum, Hymnus ,
Versus et Antiphona ad Benedictus et ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio
aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonas cum Psalmis semper
dicuntur de occurrenti Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum
Nonas ex Proprio aut de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum,
Responsorium breve et Oratio pariter sumuntur aut ex Proprio aut de Communi.

6. In Officio sanctae Marias in Sabbato et in Festis simplicibus Officium sic
persolvendum est: ad Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio
vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria oc current!,
ut supra; I o( II Lectio cum suis Responsoriis de Feria, HI vero Lectio de
Officio vel Festo; ad Laudes et Vesperas Antiphone cum Psalmis semper de Feria;
Capitulum, Hymnus, Versus "et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum
Oratione, aut ex Proprio aut de Communi; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur
ut supra de Festis duplicibus aut semi duplicibus ordinatur.

7. Similiter ordinatur Officium de omnibus Octavis num. 2 non exceptis, juxta
qualitatem ritus duplicis vel semiduplicis, aut simplicis, sumptis tamen omnibus
qua? propria vel de Communi sumenda edicuntur, de ipso die Festo, nisi tamen
propria de Octava habeantur. Lectiones vero II et HI Nocturni in diebus infra
Octavam, quae proprias item non habeant, sumuntur aut ex Octavari aut de
Communi juxta Rubricas; sed quando non habeantur Lectiones de Homilia in
Evangelium Festi, tam infra Octavam que in die Octava, Lectiones III Nocturni
dicuntur ut in Festo.

8. In omnibus Officiis ritus simplicis Psalmi ad Matutinum, qui in Psalterio in
tres Nocturnos dispositi inveniuntur, sine interruptione dicuntur, cum suis
novem Antiphonis extra Tempus Paschale, Tempore autem Paschali sub una tantum
Antiphona, usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo.

Titulus II De Festorum repraesentantia

1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit nobilius et proinde sive
in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis, aut
translationis, aut Commemorationum praeferendum, cauto semper quod Festa
duplicia I classis primaria universalis Ecclesiae praeferuntur cuilibet Festo
particulari, et quod Festa Dedicationis et Tituli Ecclesiae proprie et Patroni
principalis loci, necnon Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis
cedunt tantummodo predictis Duplicibus I classis universalis Ecclesiae,
sequentes prestantite characteres considerandi sunt: a) Ritui altior, nisi
occurrat Dominica, vel aliqua ex Feriis, Vigiliis aut Octavis privilegiatis,
juxta Rubricas. b) Major solemnitas, scilicet si Festum celebretur cum
feriatione, etiam in foro reducta vel sublata, aut cum Octava. Ratio tamen
majoris solemnitatis per Octavam inducte consideranda tantum est in die Festo
atque in die Octava, non vero in diebus infra Octavam. c) Ratio Primarii "ut
Secundarii. d) Dignitas personalia, hoc ordine servato: Festa Domini, beatae 
Maria; Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum,
Evangelistarum.

2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, aut
Commemorationum de Officiis eadem die occurrentibus alius quoque character
considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum dicitur Festum alicujus loci
proprium, si agatur, praeterquam de Dedicatione et Titulo Ecclesia; propriae, de
Patrono principali loci, de Titulo et Sancto Fundatore Ordinis seu
Congregationis, ut supra, etiam de loci Patrono secundario, de Sancto, iu
Martyrologio vel in ejus Appendice approbata descripto, cujus habetur corpus vel
aliqua insignis reliquia vel de Sancto, qui ad Ecclesiam vel locum, vel
personarum coeunt speciales habeat relationes. Igitur Festum quodvis istiusmodi
proprium, ceteris paribus, prae fertur Festo universalis Ecclesiae. Excipiuntur 
tamen Dominice, Feries, Vigiliae et Octavea privilegiatas, que sicut
etiam Festa primaria duplicia I classis universalis Ecclesias, de quibus supra,
unius cuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem universalis
Ecclesiae, cujusvis ritus, quia est praeceptivus, ceteris paribus, praeferri
debet Festis qua; aliquibus locis ex mero Indulto Sancta; Sedis sunt concessa,
quin tamen propria, sensu quo supra, dici queant.

~Titulus III De Octavis

1. Octavea inter se praeferuntur eadem lege, qua Festa ipsa ad qua; pertinent.

2. Octava; Festorum duplicium I classis Domini, qua; in universali
Ecclesia cum Octava recoluntur, ita sunt privilegiatae ut de eis semper fiat
aut Officium aut Commemoratio, ut fusius habetur in Rubricis. 
Attamen Octava  Corporis Christi  iisdem  gaudet  privilegiis quibus Octava
Epiphaniae; et Octava Ascensionis atque sacratissimi Cordis Jesu, in
occurrentia tantum, iisdem quibus Octava Nativitatis.

3. Octavae aliorum Festorum duplicium I classis sunt Octavea communes, et
quandoque omittuntur juxta Rubricas. Alias, nisi a nobiliori Officio
impediantur, per integram recoluntur Octavam, sub ritu semiduplici in diebus
infra Octavam, sub ritu autem duplici major! in die Octava.

4. Octavae vero Duplicium II classis sunt Octava; simplices, et celebrantur
tantum in ipsa die Octava, sub ritu quidem simplici, nisi pariter a nobiliori
Officio impediantur: nil autem fit de eis infra Octavam.

5. De Octavis qua; non sunt in Breviario Romano, nihil fit a die 17 Decembris ad
Festum Nativitatis Domini, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, et a
Vigilia Pentecostes ad Festum sanctissima; Trinitatis, semper inclusive.

~Titulus IV De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione

1. De Dominicis majoribus I classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper
faciendum est Officium. Dominice vero I classis cedunt tantummodo Festis
duplicibus I classis, quo in casu de Dominica fit Commemoratio in utrisque
Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum.

2. De Dominicis minoribus seu per Annum, semper fieri debet Officium, nisi
occurrat aliquod Duplex I vel II classis, aut quodvis Festum novem Lectionum
Domini, non autem eorum dies Octava; et, in casu, in Officio Festi fit
Commemoratio Dominice in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad
Matutinum. Excipiuntur tamen Dominicis infra Octavas quaslibet privilegiatas, in
quibus Officium fieri nequit de Festis, qua; infra ipsas Octavas prohibentur.
Itemque excipiuntur Dominica; a die 25 ad 28 Decembris aut in die Octava
Epiphaniae occurrentes, et Dominica impedita vel a supervenient! Septuagesima
vel a Dominica ultima post Pentecosten, de quibus omnibus fit Officium ut
habetur in propriis Rubricis; nec non Dominica occurrens a die 1 ad 6 Januarii,
vel die 7 a supervenienti Dominica infra Octavam Epiphaniae impedita, cujus
Officium fit in Vigilia Epiphaniae, et in qua, nisi a nobiliori Officio
impediatur, celebratur Festum sanctissimi Nominis Jesu,

3. Duplicia I et II classis que ab alio nobiliori Officio impediuntur,
transferenda sunt in proximiorem insequentem diem que libera sit ab alio Festo
duplici I vel H classis, a Dominica occurrenti, a Vigilia privilegiata, et ab
aliis Officiis qua; hujusmodi Festa respective excludant.

4. Festa duplicia majora aut minora et Semiduplicia, si quando sint impedita,
non transferuntur, sed commemorantur aut penitus omittuntur, ut dicitur in
titulo VII De Commemorationibus.

5. Porro, si in Dominicis majoribus que sub ritu semiduplici aut duplici
major! recoluntur, occurrat Officium duplex majus aut minus, vel Semiduplex, vel
Festum aut dies Octava simplex, fit de Dominica cum Commemoratione Officii
occurrentis, juxta Rubricas, omissa IX Lectione ipsius Officii. Idem fit in
Dominicis minoribus, nisi in Dominicis per Octavam quamlibet privilegiatam n
ordinis occurrat Festum duplex I classis et in die quidem Octava quod sit
Ecclesiae  universalis, aut in aliis Dominicis occurrat Festum quodvis Domini
aut quodlibet Duplex I vel II classis; quibus in casibus, ut supra, num. 2,
dictum est, fit de Festo, cum Commemoratione et IX Lectione Dominicae.

6. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit tum Festa occurrentia
tum Festa transferenda cujusvis ritus. Si tamen dies 2 Novembris in Dominicam
incident, Officium fit de Dominica cum Commemoratione Octave Omnium Sanctorum;
et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, iisdem cum juribus, in diem 3,
tamquam in sedem propriam, transfertur.

7. Quando 'occurrunt accidentaliter duo Festa quas transferri non valeant juxta
Rubricas, vel due Octavae, in honorem ejusdem Personas, fit Officium de Festo
vel de Octava nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis,
Commemoratione alterius. Similiter, si infra aliquam Octavam communem, vel in
die ipsa Octava, etiam simplici, occurrat Festum cujusvis ritus de eadem Persona, 
fit Officium de Festo, sub ritu tamen et cum privilegiis ipsi Octavae  convenientibus, 
nisi tamen Festum sub altiori ritu sit celebrandum, et omissa vel addita 
Commemoratione Octavae, ut supra. Si occurrat vero Festum aliquod infra aliquam 
Octavam privilegiatam de eadem Persona, aut in ipsa die Octava, fit de Officio 
nobiliori juxta Rubricas, et omittitur vel additur Commemoratio alterius, 
pariter ut supra.

8. Dies Octava cujusvis Festi accidentaliter impediti non transferetur,
sed sua die celebratur aut omittitur, juxta Rubricas; excepta tamen Octava
sanctissimi Nominis Jesu, necnon Octava Sancta: Familiae Jesu, Maria;, Joseph,
sicubi fuerit celebranda, quae per octo dies agitur ab ipso respective Festo
computandos, etiam si hoc extra Dominicam recolatur.

Titulus V De Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione

1. Festa ritus duplicis sive majoris sive minoris aut semiduplicis universalis
Ecclesia;, sive fixa sive mobilia, sicubi perpetuo impediantur, non reponuntur,
sed die sua commemorantur vel omittuntur, ut dicitur in titulo VII De
Commemorationibus. Idem servatur de Festis alicujus Nationis, vel Dioecesis,
vel Ordinis, vel Instituti, qua; pariter, si in aliqua particulare Ecclesia suo
die impediantur, commemorantur vel omittuntur, ut supra. Festa vero propria
alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis Ecclesia;, qua;
in tota Natione, Dioecesi, Ordine vel Institute, aut in sua particulare
Ecclesia respective impediantur, reponuntur in proximiori sequenti die libera,
juxta Rubricas.

2. Festa fixa duplicia I et H classis perpetuo impedita reponuntur, tamquam in
sede propria, in prima die libera ab alio Festo duplici I aut II classis, a
Vigilia privilegiata Festa respective excludant. Duplicia vero I et n classis
certis Feriis assignata, si perpetuo impediatur, item tamquam in sede propria
reponuntur in Feria proxime insequenti perpetuo libera, ut supra.

3. Dominicae , sive majores sive minores, excludunt assignationem perpetuam
cujusvis Festi etiam duplicis I classis, excepta Dominica inter Circumcisionem
Domini et Epiphaniam, in qua fit Officium sanctissimi Nominis Jesu, Dominica
infra Octavam Epiphaniae , in qua Festum agitur Sancte Familiae Jesu, Maria;,
Joseph, Dominica I post Pentecosten, in qua celebratur Festum sanctissimae 
Trinitatis et Dominica ante Kalendas Novembris, in qua recolitur Festum D. N.
Jesu Christi Regis.

4. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit turn Festa occurrentia
tuae Festa transferenda cujusvis ritus.

5. Si infra Octavam aut in ipsa die Octava perpetuo occurrat Festum aliquod de
eadem Persona, omnia observantur qua de occurrentia accidentali dicta sunt in
titulo IV, num. 7; excepto quidem Festo Sanctae  Familias Jesu, Maria?, Joseph,
quod peculiaribus regitur Rubricis in Proprio de Tempore exstantibus.

6. Quando Festa universalis Ecclesiae quae cum Octava celebrantur, ob
impedimentum perpetuum, in die proxime sequenti, juxta Rubricas, sint reponenda,
non ideo reponitur eorum dies Octava, qua; in universa Ecclesia die sua recoli
debet. Idem dicendum de die Octava Festi proprii alicujus Nationis, Dioecesis,
Ordinis vel Instituti, quod in aliqua particulare! Ecclesia alia die sit
reponendum. E contra si Festum proprium alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis,
Instituti vel particularis Ecclesiae, quod cum Octava celebretur, in tota
Natione, Dioecesi, Ordine vel Institute, aut in sua particulare Ecclesia
respective impeditum fuerit, ideoque reponatur juxta Rubricas, reponitur etiam
dies Octava, quae  celebrabitur octavo die post celebratum Festum, ac si ipsum in
die propria recolatur.

~ Titulus VI  De concurrentia Festorum

1. Dominicae  majores habent Vesperas integras in concurrentia cum quovis Festo
quod non sit duplex I aut II classis; atque in I Vesperis extra Adventum sumunt
Antiphonas cum Psalmis de Sabbato, in Adventu autem Antiphonas de propriis
Laudibus cum iisdem Psalmis de Sabbato.

2. Dominicae  minores cedunt Vesperas Duplicibus I aut II classis, et omnibus
Festis Domini, non vero diebus Octavis item Domini qua? in Ecclesia universali;
non sint privilegiate; integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis
Festis et Officiis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato, aut,
infra ipsas Octavas Domini privilegiatas, de Octava current!. Et similiter Festa
Domini,' etiam secundaria, in Dominica occurrentia, et Vigilia Epiphaniae,
integras habent Vesperas in concursu cum Duplicibus majoribus et minoribus, quae
non sint Domini; ipsaque in concursu cum aliis Domini Festis eas sequuntur
normas, quae inferius, num. 4, sunt exposite.

3. Leges peculiares quibus ordinantur Vesperas infra Octavam Nativitatis
Domini, habentur suo loco in propriis Rubricis.

4. Quando duo Officia ejusdem Personae  simul concurrant, si ea sint diversi
ritus aut nobilitatis, fit totum de nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis
Domini diversis, Commemoratione alterius; in paritate autem ritus et
nobilitatis, si agatur de Mysteriis Domini diversis, Vespera? fiunt a Capitulo
de sequenti! cum Commemoratione praecedentis, secus autem, et quoties Officia non
sint Domini, fit totum de praecedenti omissa Commemoratione sequentis.

~ Titulus VII
De Commemorationibus

1.In Duplicibus I classis fit Commemoratio de Officio praecedentis diei,
tantum si illud fuerit aut Dominica quaevis (non tamen Dominica post Octavam
Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata), praeterquam in I Vesperis
Nativitatis et Epiphaniae aut Octava privilegiata, aut Duplex I vel II classis,
aut Feria Adventus et Quadragesima?, etiam si, a nobiliori Officio impeditum,
sua die solam habuerit Commemorationem. In occurrentia fit Commemoratio de
Dominica qualibet, etiam anticipata (de qua tamen, si ea fuerit post Octavam
Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata, nihil fit in H Vesperis), de
Octava privilegiata, de Vigilia Epiphaniae, et de Feria majori; necnon, extra
Festa primaria Domini I classis Ecclesiae universalis, de quolibet Duplici sive
majori sive minori aut semiduplici, de quibus tamen, nisi haec fuerint Domini
Festa in Dominica quavis aut in Vigilia Epiphaniae occurrentia, fit tantum in
Laudibus. De sequenti autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper
Commemoratio, praeterquam de die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio
simplici.

2. In Duplicibus n classis de Officio praecedentis diei, etiam a nobiliori
impedito, ut numero superiori dictum est, semper fit Commemoratio, praeterquam
de Dominica XXII post Pentecosten in Sabbatum anticipata, de Festo semiduplici,
de die infra Octavam non privilegiatam, de Feria quas non sit Adventus et
Quadragesime; et, in Festo Circumcisionis, etiam de Dominica et de Duplici
majori aut minori. In occurrentia fit Conmemoratio de Dominica minor!, etiam
anticipata, de Vigilia Epiphaniae, de quolibet Duplici vel semiduplici, de
die infra Octavam privilegiatam, de Feria majori, de Vigilia communi, extra
Dominicam quamlibet occurrenti, et de Festo aut die Octava simplici; at de Festo
aut die Octava simplici non fit in I Vesperis, neque de Dominica post Octavam
Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata fit in H Vesperis. De sequenti!
autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper Commemoratio, praeterquam de
die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio simplici.

3. In Officio Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum nulla fit
Commemoratio cujusvis Festi vel Officii occurrentis, quod proinde, si
transferri nequeat juxta Rubricas, penitus omittitur.

4. Pro Commemoratione sequentis diei infra Octavam, etiam privilegiatam, quando
sit facienda, sumuntur Antiphona et Versus e I Vesperis Festi, nisi habeantur
propria per singulos dies infra Octavam, aut specialiter per totam Octavam
assignata, aut denique nisi extra diem festum sint incongrua.

5. Quando plures fieri debeant Commemorationes, cauto quod in Vesperis semper
fit prima Commemoratio de Officio concurrenti, cujusvis ritus et dignitatis, si
ea facienda sit juxta Rubricas, et quod, exstante in pluribus simplificatis
Officiis pari nobilitate, Commemoratio pro I Vesperis Commemorationi pro n
Vesperis, etiam infra Octavam Nativitatis Domini, anteponitur; tam in Vesperis
quam in Laudibus hic ordo servatur, pra;posita quidem Commemoratione Officii
juxta titulum n nobilioris, si plura Officia ad unum eundemque e numeris mox
ponendis referantur:
 - 1 de Dominica qualibet vel de Vigilia Epiphaniae, et, ante
Dominicam minorem et ipsam Vigiliam, de quolibet Festo Domini, quod Officio
Dominica; hujusmodi ac Vigilie, ut dictum est titulo IV, num. 5, in occursu
praefertur; 
 - 2 de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi 
 - 3 de die Octava duplici majori; 
 - 4 de Duplici majori; 
 - 5 de Duplici minori; 
 - 6 de semiduplici; 
 - 7 de die infra Octavam Nativitatis Domini vel Ascensionis vel sacratissimi Cordis Jesu;
 - 8 de die infra Octavam communem; 
 - 9 de Feria VI post Octavam Ascensionis; 
 - 10 de Feria majori; 
 - 11 de Vigilia communi; 
 - 12 de die Octava simplici; 
 - 13 de Simplici.

~ Titulus VIII
De Conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragio Sanctorum, 
de Precibus, de Symbolo Athanasiano

1. "Quando eodem die plura occurri sunt Officia, qua propriam habeant
Conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, Conclusio et Versus
dicuntur, que propria sunt Officii quod recitatur. Quod si Officium diei careat
Conclusione et Versu propriis, sumuntur Conclusio et Versus, qua; sint propria
Officii primo loco inter cetera Conclusionem aut Versum proprium habentia
commemorati, ita tamen, ut neque in I aut II Vesperis, neque ad Completorium
eas respective sequens adhibeatur Conclusio alicujus Festi aut diei Octavea
simplicis, aut sancte Maria; in Sabbato, si de eis ad ipsas Vesperas omittenda
sit Commemoratio. Deficientibus vero etiam Officii commemorati Conclusione et
Versu propriis, dicuntur Conclusio et Versus de occurrenti Octava communi, vel
secus de Tempore. In Officiis tamen de Tempore Adventus, quamvis Conclusio
Hymnorum propria non habeatur, numquam adhibetur Conclusio Jesu, tibi sit
gloria, Qui natus es de Virgine.

2. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo Ssme Trinitatis et in
Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis
persolvendum est Officium, salva exceptione de qua numero sequenti!.

3. Quando in Dominica fit Commemoratio Duplicis, vel cujusvis Octava;,
omittuntur Suffragium, Preces et Symbolum Athanasianum. In Feriis vero in quibus
item fit Commemoratio Duplicis aut Octavea, omittuntur Suffragium, et Preces
dominicales ad Primam et Completorium; non autem Preces feriales, si sint
dicende.

Titulus IX De Festis Dedicationis, aliisque particularibus Ecclesiis propriis

1. Festum  Dedicationis  cuiuslibet Ecclesiae est semper primarium, et
Festum Domini.

2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae  Cathedralis et Festum Titulare ejusdem
celebranda sunt sub ritu duplici I classis cum Octava per totam Dioecesim ab
universe Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibenti; a
Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium
Kalendarium habentibus, pariter sub ritu duplici I classis, absque tamen Octava,
nisi hae c ex alio titulo sit celebranda.

3. Festa Patronorum principalium Oppidi vel Civitatis, Dioecesis, Provinciae  et
Nationis, Clerus secularis et regularis ibi degens et Kalendarium Dioecesanum
sequens, sub ritu duplici I classis cum Octava celebrabit; Regulares vero ibidem
commorantes et Kalendarium proprium habentes, eadem Festa, quamvis feriata in
foro numquam fuerint, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava, nisi pariter
eis alio titulo debeatur.

4. Si Patronus loci persecurus, aut Titulus Ecclesiae , aut alius Sanctus qui sub
ritu duplici I vel II classis alicubi celebretur, cujus Festum ad normam tit. K
num. 2 harum Rubricarum proprium censeri debeat, descriptus sit in Kalendario
cum aliis Sanctis, quibus est ex natura sua conjunctus, scilicet quando inter
eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedit, non est a
Sociis separandus. Si vero illis conjunctus sit ex occasione tantum, quia
scilicet eadem die obierint, tune a Sociis separatur, et de eo agitur Festum
sub ritu competent!. Quod si Socii sint cum eo descripti in Kalendario sub ritu
pariter duplici I vel II classis, in proxima die reponuntur, juxta Rubricas, sub
ritu quo in Kalendario inscribuntur; si vero inscripti fuerint sub alio quovis
ritu, de eis fit aut omittitur Commemoratio, juxta superiores Rubricas, in
Officio ipso de Patrono aut alio Sancto proprio, ut supra.

5. Si Patronus secundarius, vel alius Sanctus proprius, ut supra, qui sub ritu
duplici major! vel minori aut semiduplici celebrari debeat, pariter cum Sociis
descriptus sit in Kalendario sub ritu simplici, de eo fit Pestum sub ritu
competent!, et de Sociis fit tantum Commemoratio, juxta Rubricas. Si tamen
inter eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedat, vel
etiam si eodem loco, eodem tempore, eadem de causa vitam obierint, Patronus
aut alius Sanctus proprius a Sociis non separate, sed de omnibus simul
celebratur Festum sub ritu qui Patrono aut Sancto proprio competat. Quod item
fit, si omnes qualibet de causa simul in Kalendario descripti sint sub ritu
duplici major! vel minor! aut semiduplici. In his tamen casibus Sancti proprii
nomen et gesta, quae sejuncta sint, in Oratione et Lectionibus II Nocturni
nomini et gestis Sociorum praeferuntur.

~ I. De Officio Dupici.

1. Officium fit Duplex in diebus a Feria quinta in Coena Domini usque ad Feriam
tertiam Pasche inclusive, in Dominica in Albis, in Ascensione Domini, in
Dominica Pentecostes, et duobus diebus sequentibus: in Festo Trinitatis,
Corporis Christi, et Dedicationis proprie Ecclesie : in Festis, quibus in
Kalendario apponitur hec vox Duplex: in die octava Festi habentis octavam: in
festo Patroni unius vel plurium alicujus loci, vel Titularis Ecclesie; et in
Festis Sanctorum, qui apud quasdam Ecclesias, Religiones, vel Congregationes
consueverunt solemniter celebrari, cum Officiis propriis a Sede Apostolica
approbatis, aut ex ejusdem Sedis auctoritate receptis, vel recipiendis (servata
tamen forma hujus Breviarii) alioquin de Communi, etiam si predicta Festa in
hoc Kalendario non sint descripta. Preterea Officium fit Duplex pro Defunctis
in Commemoratione omnium fidelium Defunctorum, et in die obitus, seu
depositionis Defuncti, ut in eodem Officio dicitur, circa finem Breviarii.

2. Festum duplex celebratur aut de eodem fit commemoratio, eo die quo cadit,
nisi illud contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.

3. Habet primas et secundas Vesperas integras, nisi cum alio simili concurrat,
ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii, et totum Officium fit de Duplici,
incipiendo a primis Vesperis, usque ad Completorium sequentis diei inclusive :
nisi aliter in propriis locis assignetur. Officium autem Defunctorum habet
tantum primas Vesperas, Matutinum et Laudes, ut circa finem Breviarii ponitur.

4. In utrisque Vesperis, Matutino et Laudibus tantum, non autem in aliis Horis,
duplicantur Antiphonse, id est, integre dicuntur in principio et in fine
Psalmorum.

5. Ad Matutinum regulariter dicuntur tres Nocturni, cum novem Psalmis, et
totidem Lectionibus, hoc est, in unoquoque Noctumo tres Psalmi, et tres
Lectiones, preterquam in Paschate Resurrectionis et Pentecostes cum duobus
sequentibus diebus, in quibus dicitur unum tantum Noctumum cum tribus Psalmis,
et totidem Lectionibus, ut ibidem ponitur.

6. Preces ad Primam et Completorium et Suffragia de Sancta Maria, Sancto Joseph,
Apostolos et Pace, ad Vesperas et Laudes non dicuntur in Officio Duplici, ut
etiam in propriis eorum Rubricis dicetur.

7. Quomodo sit ordinandum Officiura Duplex in Vesperis, Matutino et ceteris
Horis: similiter et de Antiphonis, Responsoriis, Versibus, Capitulis et aliis in
eo dicendis, habentur inferius de singulis proprie Rubrice.~

 II. De Officio semiduplici.

1. Officium fit Semiduplex diebus Dominicis (excepta Dominica in Albis, in qua
fit Duplex): et diebus infra Octavas: item in Festis, quibus in Kalendario
ponitur haec vox, Semiduplex, et in Festis propriis quorumdam locum, seu
Congregationum, que solemnius apud illas, quam Simplicia, consueverunt
celebrari.

2. De Festo semiduplici fit eo die quo cadit, aut de illo ponitur Commemoratio,
ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.

3. Habet totum Officium integram, sicut Duplex, sed non duplicantur Antiphone.

4. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni, preterquam infra Octavas Paschae et
Pentecostes, in quibus dicitur unum Nocturnum cum tribus Psalmis et totidem
Lectionibus. Et regulariter quando dicuntur tres Nocturni, dicimur novem Psalmi
et totidem Lectiones; [exceptis iis Dominicis, in quibus fit Officium ut in
Psalterio, que habent xviii Psalmos, ut ibi.]

5. Quomodo sit ordinandum Officium Semiduplex tam in Festis, quam in Dominicis
et infra Octavas, item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et hujusmodi
aliis, et quando in semiduplici dicantur Preces ad Primam et Completorium, et
Suffragia de Sanctis ad Vesperas et Laudes, habentur inferius de singulis
proprie Rubricae.

Titulus III 
De Officio Simplici.

1. Officium fit Simplex in diebus ferialibus, quando occurrit fieri de Feria:
item in Festis, quibus in Kalendario non apponitur haec vox, Duplex, vel
Semiduplex, vel de Octava: item quando fit de beata Maria in Sabbato, ut in ejus
Rubrica dicetur.

2. De Festo Simplici fit eo die quo cadit; nisi eodem die occurrat fieri
Officium novem Lectionum, vel de sancta Maria in Sabbato, vel de aliquibus
Feriis, quibus Festum Simplex cedit, ut dicetur in Rubricis de Feriis et de
Commemorationibus.

3. Habet tantum primas Vesperas, in quibus dicuntur Psalmi Feriales, et a
Capitulo fit de Festo, nisi cum eo concurrat Officium novem Lectionum, quia tunc
de eo fit sola commemoratio , ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii: et
ejus Officium terminatur ad Nonam, et nihil amplius fit de eo, nec commemoratio.

4. Ad Matutinum post Invitatorium et Hymnum de Festo, dicitur unum tantum
Nocturnum cum duodecim Psalmis, ut in Psalterio, secundum Feriam que occurrit;
et tres Lectiones leguntur, ut infra in Rubrica de Lectionibus habetur.

5. Quomodo sit ordinandum Officium Simplex ad Vesperas, Matutinum et alias Horas;
item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et aliis, ac quando Preces, et
Suffragia de Sanctis dicenda sint, habentur inferius proprie Rubricae.

Titulus IV. De Dominicis.

1. De Dominica semper fit Officium in Dominicis Adventus, et in Dominicis a
Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, quocumque Festo Duplici vel
semiduplici adveniente: quia tunc Festum transfertur, aut de eo fit Commemoratio
(ut in Rubrica de Translatione Festorum dicetur), nisi illud Festum sit de
principali Titulo vel Patrono alicujus Ecclesiae vel loci, aut Dedicatione
proprie Ecclesiae; quia tunc de hujusmodi Festo fit tantum in Ecclesia vel loco,
cujus est Titulus vel Patronus vel Dedicatio, cum commemoratione Dominica;;
quibusdam Dominicis exceptis, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Id
pariter sepeatur quoad alia Festa prime classis, in predictis Dominicis
occurrentia. In aliis Dominicis per annum fit de Dominica, quando in eis non
occurrit Festum Duplex; quia tunc fit de Duplici cum commemoratione Dominice in
utrisque Vesperis et Laudibus, et ad Matutinum legitur nona Lectio de Homilia
Dominice, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si Semiduplex eodem die
occurrat, de eo fit commemoratio, ut pariter dicetur in Rubrica de
Commemorationibus.

2. De Dominica infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis
Christi occurrenti, Officium fit sicut infra Octavam, et in Proprio de Tempore,
cum commemoratione Octave et sine Precibus et Suffragiis Sanctorum. In
Dominicis vero, que occurrunt infra alias Octavas, totum Officium fit de
Dominica, ut in Psalterio et in Proprio de Tempore, cum commemoratione Octave,
omissis etiam dictis Precibus et Suffragiis, ut supra. De Dominica occurrente in
die Octava fit commemoratio, sicut dictum est, quando in ea fit de Festo Duplici,
preterquam in die Octava Epiphaniae, in qua nihil fit de Dominica, quia ejus
Officium ponitur in Sabbato praecedenti.

3. Positum est autem Officium sex Dominicarum post Epiphaniam, et viginti
quatuor post Pentecosten, ut compleatur numerus triginta Dominicarum, que esse
possunt ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Pentecoste usque ad Adventum ;
ne una ex his Dominicis vacet, quin saltem de ea fiat commemoratio. Nam que
aliquando supersunt post Epiphaniam ante Septuagesimam , ponuntur post xxiii. a
Pentecoste, hoc ordine:

4. Si Dominice post Pentecosten fuerint xxv, Dominica xxiv. post Pentecosten
erit qui est vi. post Epiphaniam. Si fuerint xxvi, Dominica xxiv. erit quse est
v.; et xxv. quas est vi. Si fuerint xxvii, Dominica xxiv. erit quse est iv.; et
xxv. que est v., ct xxvi. erit vi. Si fuerint xxviii, Dominica xxiv. erit iii.,
et xxv. erit iv., et xxvi. erit v., et xxvii. eritvi.; et ultimo loco semper
ponitur, qua; in ordine est xxiv. post Pentecosten, etiamsi post Pentecosten
aliquando non sint nisi xxiii Dominice. Tunc enim xxiv. ponitur loco xxiii., et
Officium xxiii. ponitur in praecedenti Sabbato, quod non sit impeditum Festo
novem Lcctionum; alioquin in alia precedenti die similiter non impedita, in qua
fiat Officium de Feria, cum commemoratione Festi Simplicis, si occurrat; et in
ea legantur tres Lectiones de Homilia Dominice, omissis Lectionibus Scriptura:
illius Ferie: et in Laudibus dicatur Antiphona ad Benedictus, et Oratio de
Dominica xxiii. Quod si tota Hebdomada impedita sit Festis novem Lectionum,
etiam translatis, vel aliqua Octava, tunc in Sabbato legatur nona Lectio de
Homilia Dominice xxiii., et de ea fiat commemoratio in Laudibus tantum, cum
Antiphona et Oratione propria.

5. Cum vero interdum contingat, ut Dominica tertia, vel quarta, vel quinta, vel
sexta post Epiphaniam supersit, nec possit poni etiam post xxiii. a Pentecoste,
tunc de ea fit Officium in Sabbato ante Dominicam Septuagesime, ut dictum est
supra, numero praecedenti.

6. De Dominica secunda post Epiphaniam, quando Septuagesima venerit inmediate
post Octavam Epiphaniam, quomodo agendum sit Officium, habetur in propria
Rubrica ante Dominicam I. post Epiphaniam.

7. Cum autem in Proprio de Tempore dicitur aliqua Dominica esse prima mensis, in
qua primo ponitur initium libri de Scriptura cum sua historia, id est, cum
Responsoriis, animadvertendum est, eam dici primam Dominicam mensis, que venit
in Kalendis illius mensis, vel est proximior Kalendis, hoc modo. Si Kalendae
venerint in secunda, et tertia, et quarta Feria, Dominica prima mensis erit que
praecedit Kalendas, licet veniat in praecedenti mense: si autem Kalendae venerint
in quinta, et sexta Feria et in Sabbato; prima Dominica erit que sequitur post
ipsas Kalendas. Dominica autem prima Adventus non sumitur ea, que est proximior
Kalendis Decembris, sed Festo sancti Andreae, vel que venerit in ipso Festo.

8. Officium Dominice fit Semiduplex, et incipit a primis Vesperis in Sabbato:
et habet totum Officium integrum usque ad Completorium Dominice inclusive, nisi
cum aliquo concurrat, ut dicetur in Rubrica de Concurrentia Officii.

9. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni cura Psalmis, ut in Psalterio, et leguntur
novem Lectiones, ut in Proprio de Tempore.

10. Quodammodo autem sit ordinandum ejus Officium, insuper et de Lectionibus,
Responsoriis et aliis, et quomodo initia librorum Scripture cum sua historia
sint ponenda, habentur de singulis inferius proprie Rubricae.

~V. De Feriis.

1. Officium Feriale, hoc est, Simplex de Tempore occurrenti, prout in Psalterio
et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventus, Quadragesime,
Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra
Hebdomadam non occurrit Festum Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: quia tunc
de hujusmodi Feriis fit commemoratio , ut dicetur in Rubrica de
Commemorationibus. Si vero in eis occurrat Festum Simplex, de eo fit tantum
commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra
Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum Duplex, Semiduplex, vel
Simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sancte Marie in Sabbato,
vel aliquod Festum solemne, aut consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis
in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum.

2. Officium Ferie in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus. Vigiliis, et
prima die Rogationum, incipit a Matutino: in aliis vero Feriis per annum, inde
fit de Feria, ubi desinit officium praecedentis diei, ita ut si praecedenti die
fuerit Duplex, vel Semiduplex, Officium Ferie incipiat sequenti die a Matutino :
si praecedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat a Vesperis illius
praecedentis diei inclusive. Similiter et quando in Feria quarta et sexta
Quatuor Temporum Septembris, et in Feria quarta Cinerum, ac in Vigiliis occurrit
aliquod Festum Simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc praecedenti dic
(nisi fuerit Festum novem Lectionum) in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio,
sine Precibus, cum f) ratione Dominice praecedentis, et cum commemoratione
Festi trium Lectionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicitur infra in Rubrica
de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente Duplici, vel
semiduplici, ad Nonam: subsequente vero Simplici, de quo fieri debeat Officium,
ad Capitulum Vesperarum, quia inde fit de Festo Simplici absque ulla deinceps
commemoratione Ferie.

3. Ad Matutinum dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, secundum
ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore.

4. Excipiuntur ab hoc ordinario Officii Ferialis tres Feriae majores Hebdomada;
sancte, et Ferie Octavarum Paschae et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut
in propriis locis ponitur.

5. Quomodo ordinandum sit Officium de Feria ad Matutinum et alias Horas, item de
Lectionibus et Responsoriis, et quando dicenda; sint Preces feriales, ac de
aliis, que ad Officium Ferie pertinent, habentur inferius de singulis proprie
Rubricae,

~ VI. De Vigiliis.

De Vigilia fit Officium in omnibus Vigiliis per annum que jejunantur, ubi 
in Kalendario adnotatur haec vox Vigilia. nisi in die Vigilie occurrat
Festum novem Lectionum, vel Octava; tunc enim
in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de
Homilia Vigilia;, et fit commemoratio de ea ad Laudes tantum, cum Antiphona 
ad Benedictus, et Ferie occurrentis de Psalterio, et Oratione Vigilie
preterquam in illis Festis majoribus, que inferius
excipiuntur.

2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit
impeditum Officio novem Lectionum : quia tunc de Vigilia fit tantum commemoratio,
ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphania; Domini;
qua; si venerint in Dominica , fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si
autem in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus
infra annum, que inferius in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si
in Vigilia sancti Joannis Baptistae venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc
prorsus, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniae. Idem
servetur quando aliqua, Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor
Temporibus, nulla enim in his Feriis de Vigilia fit commemoratio.

3. Officium Vigilie incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica
de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vespere sunt de sequ. Festo,

4. Officium Vigilias totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio : et tres
Lectiones leguntur de Homilia in Evangelium Vigilia;, ut in propriis locis
assignatur, cum tribus Responsoriis de Feria occurrenti, ordine in Rubrica de
Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes,
aliaque omnia sicut in Feriis Adventus, Quadragesima et Quatuor Temporum, de
quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferius proprie
Rubricae,

5. Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum , qua; jejunantur, Vigilia Pentecostes,
que cum tribus Nocturnis sub Officio semiduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia
Nativitatis Domini, que, Nocturno Ferie excepto, in Laudibus et Horis habet
reliquum Officium Duplex, In Vigiliis vero Epiphania; et Ascensionis, qua; non
jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur.

VII. De Octavis.

1. De Octava fit Officium, vel saltem commemoratio (quando aliquo Festo, vel
Dominica impeditur) per octo dies continuos, Fit de Octava in Paschae
Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Festo Corporis Christi,
in Festis quibus in Kalendario apponitur Octava, Item in Festo Dedicationis
proprie Ecclesia;, et in Festo principalis Patroni, et Titularis loci vel
Ecclesia;, et in Festis aliorum Sanctorum, qua; apud quasdam Ecclesias,
Congregationes et Religiones consueverunt solemniter cum Octavis celebrari, nisi
illa Festa venerint in Quadragesima, quo tempore omittitur Officium cuiuscumque
Octave, Quod si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octava, paulo ante
Quadragesimam venerit, et jam per aliquot dies factum sit Officium de ejus
Octava, adveniente Quadragesima, nihil amplius fit de ea, nec commemoratio, Et
idem servetur de Octavis nondum absolutis, quando supervenit Festum Pentecostes,
et dies xvii, Decembris.

2. In Pascha Resurrectionis et Pentecoste Officium Octave terminatur in
Sabbato sequenti ad Nonam.

3. Infra Octavas fit de Festis Duplicibus et Semiduplicibus occurrentibus, ac
etiam Duplicibus translatis, de quibus dicetur infra Tit. X. de Translatione
Festorum , cum com remoratione Octave ; nisi illa Festa sint de solemnioribus
enumeratis in sequenti Rubrica de Commemorationibus, in quibus nulla fit
commemoratio de Octava, exceptis Octavis Nativitatis, Epiphaniae et Corporis
Christi, de quibus fit semper commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente.
Infra Octavas autem Paschae et Pentecostes non fit de Festo aliquo, etiam
principali Patrono vel Titulari Ecclesiae, vel Dedicatione ejusdem, sed
transfertur post Octavam, si transferri valeat, secus de eo fit commemoratio ,
ut dicetur in eadem Rubrica de Translatione Festorum. Infra Octavam Epiphania;
fit tantum de Patrono vel Titulari Ecclesiae, et Dedicatione ejusdem (non tamen
in die Octave, cum commemoratione Octava;. Infra Octavam Corporis Christi fit
tantum de Duplicibus, non tamen translatis, nisi fuerint prime vel secunda-
classis, cum commemoratione Octava;. De Semiduplicibus vero, cum non
transferantur, infra eam fit commemoratio, ut dicetur in prelata Rubrica. De
Simplicibus infra quascumque Octavas occurrentibus, item fit tantum commemoratio,
preterquam in duobus diebus post Pascha et Pentecosten, ut dicitur in sequenti
Rubrica de Commemorationibus. De Dominicis infra Octavas occurrentibus fit
Officium, ut dicturi est supra in Rubrica de Dominicis. Si dua; Octava; simul
occurrant, (ut Octava sancti Joannis Baptiste, et Octava Corporis Christi, vel
Octava Patroni vel Titularis Ecclesise cum alia Octava), quando non erunt
celebranda Festa novem Lectionum, vel dies Dominicus, fiet Officium de digniori,
cum commemoratione alterius. De die autem Octava cuiuscumque Festi fit totum
Officium Duplex, cum commemoratione diei infra aliam Octavam. De Festis
occurrentibus in die Octava servetur quod dicitur in Rubrica de Translatione
Festorum.

4. Officium de Octava fit cum tribus Nocturnis, novem scilicet Psalmis et novem
Lectionibus exceptis Octavis Pascha et Pentecostes, in quibus fit cum uno
Noctumo, ut suis locis ponitur, et omnia dicuntur sicut in die Festi, praeter
Lectiones; quarum prime tres semper sunt de Scriptura occurrente in Officio de
Tempore, preterquam infra Octavam Assumptionis beate Maria, in qua singulis
diebus posite sunt Lectiones propria; de Canticis Canticorum: alie Lectiones
secundi et tertii Nocturni dicuntur qua; infra Octavam posite sunt. Infra
Octavam vero Patroni, vel Titularis Ecclesiae, aut alterius Festi, quod in
aliquibus Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si apud illas Ecclesias non
habentur proprie et approbate Lectiones pro secundo et tertio Nocturno, infra
Octavam repetantur Lectiones posite in Communi Sanctorum, si de Sanctis fiat
Octava, alioquin Lectiones diei Festi.

5. Infra totam Officium fit Semiduplex, in die Octava Duplex. In Vesperis infra
Octavam omnia dicuntur sicut in secundis Vesperis Festi ; et in primis Vesperis
diei Octava; omnia sicut in primis Vesperis Festi, nisi aliter in propriis locis
notetur.

6 Infra Octavas non fiunt Suffragia consueta de Sanctis, nec dicuntur Preces ad
Primam et Completorium, etiamsi fiat Officium de Dominica, vel Festo
Semiduplici. In aliis, quomodo sit ordinandum Officium de Octava, habentur
inferius propria Rubrica;.

~ VIII. De Officio Sancte Marie in Sabbato.

1. In omnibus Sabbatis per annum extra Adventum et Quadragesimam, ac nisi
Quatuor tempora aut Vigilia; occurrant, vel nisi fieri debeat de Feria propter
Officium alicujus Dominica; aliquando infra Hebdomadam ponendum , ut in Rubrica
de Dominicis dictum est; et nisi fiat Officium novem Lectionum, vel de Octava
Pascha; et Pentecostes, semper fit Officium de sancta Maria, eo modo, quo fit de
Festo Simplici, quemadmodum circa finem Breviarii disponitur. De Festo autem
Simplici, in Sabbato occurrente, fit tantum commemoratio.

2. Alium vero supradictis diebus fieri non potest Officium de sancta Maria,
nulla etiam fit commemoratio de ea propter Sabbatum ; sed tantum in
Semiduplicibus quando ejus Officium parvum non dicitur) fit consueta ejus
commemoratio per annum cum aliis Suffragiis positis in Psalterio post Vesperas
Sabbati.

3. Ejus Officium in Sabbato incipit Feria sexta ad modura Festi Simplicis, a
(Capitulo, et terminatur ad Nonam Sabbati. Si autem Feria sexta occurrat
Officium novem Lectionum, in Vesperis fit tantum commemoratio de sancta Maria,
cum Antiphona, Versu et Oratione, que habentur in Officio ejus in Sabbato, nisi
illud Officium novem Lectionum sit de eadem beata Maria, quia tunc nulla alia
commemoratio de ea facienda est.

4. Ad Matutinum, post Invitatorium et Hymnum de sancta Maria, dicitur unum
Nocturnum cum duodecim Psalmis ferialibus, ut in Psalterio. Versus de sancta
Maria, prima et secunda Lectio ex Scriptura de Tempore occurrente; tertia Lectio
et alia omnia tam in Matutino quam in Laudibus et Horis, ut in Officio sancte
Marie in Sabbato assignantur.

5. Dicuntur Preces Dominicales ad Primam et Completorium, et fiunt Suffragia
consueta de sancto Joseph, de Apostolis et de Pace, et tempore Paschali sola
commemoratio de Cruce, ut in secunda Feria post Octavam Pasche. Post Nonam
nihil fit de ea, nisi consueta ejus commemoratio cum aliis Suffragiis, quando
dicenda sunt in Officio de Dominica.

~ IX. De Commemorationibus.
1. Commemorationes fiunt de Festis Simplicibus, V quando in eorum diebus incidit
Festum novem Lectionum etiam translatum, vel Dominica, vel Octava, vel Sabbatum:
et quando fieri debet de Feria, ut ponatur Officium alicujus Dominice, que eo
anno supersit.

2. De Feriis Adventus, Quadragesime , Quatuor Temporum, Vigiliarum, et secunda
Rogationum fit commemoratio , quando Festum novem Lectionum in illis Feriis
occurrit. Si Simplex Festum in eisdem Feriis occurrat, Officium fit de Feria,
et commemoratio de ^"'esto Simplici.

3. Propterea fit commemoratio de Dominicis a Pentecoste usque ad Adventum, et
ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Dominica in Albis usque ad Pentecosten
exclusive, quando Festo duplici* impediuntur. De aliis Dominicis nulla fit
commemoratio occurrente Festo Duplici, quia Festum in illis occurrens
transfertur, aut de eo fit commemoratio, ut dicitur in sequenti Rubrica de
Translatione Festorum; nisi illud Festum fuerit principalis Patroni , vel Tituli 
aut Dedicationis ipsius Ecclesias, non autem alicujus Capelle vel Altaris
ejusdem Ecclesia;; ct tunc de hujusmodi principali Festo fit tantum in eo loco
vel Ecclesia, cujus est Patronus vel Titulus aut Dedicatio, cum commemoratione
Dominice; excepta Dominica prima Adventus, Dominica prima Quadragesima-,
Dominica Passionis, Dominica Palmarum, Dominica Paschae, Dominica in Albis, ac
Dominicas Pentecostes et Sanctissime Trinitatis: in quibus hujusmodi occurrens
Festum transfertur in sequentem diem similiter non impeditam: dummodo non fuerit 
infra majorem Hebdomadam, et per Octavam Pascha; et Pentecostes: quibus diebus 
non fit de aliquo Festo Duplici occurrenti. Idem dicendum de aliis Festis prima; 
classis occurrentibus in praefatis Dominicis Majoribus.

4. De Octava etiam, quando Festo novem Lectionum, vel Dominica impeditur, fit
commemoratio, nisi illud Festum novem Lectionum fuerit solemne principale
alicujus loci, ut supra. Nam in primis Vesperis et Laudibus hujusmodi Festi
nulla fit commemoratio Festi Simplicis occurrentis, nec alicujus Vigiliae,
(excepta Vigilia Epiphaniae), nec alicujus diei infra Octavam, nec alicujus
praecedentis Festi novem Lectionum (nisi id Festum fuerit ex iis quae infra in
hac eadem Rubrica enumerantur), nec diei Octave, nec Dominice, si Festum illud
solemne celebretur Feria secunda: exceptis Dominicis Adventus, et Dominicis a
Septuagesima usque ad Octavam Pasche inclusive: de quibus Dominicis, sicut
etiam de Feriis Adventus, Quadragesima; , Quatuor Temporum, et secunda;
Rogationum semper fit commemoratio, quocumque ]''esto adveniente. Quod si
hujusmodi Festum solemne venerit in quacumque Dominica, fit commemoratio de ea
in utrisque Vesperis et Laudibus. Et similiter si occurrat in die Octava
alicujus Festi habentis Octavam, de ea fiet commemoratio etiam in utrisque
Vesperis et Laudibus. In secundis autem Vesperis Festi predicti fit
commemoratio de Duplici, Semiduplici, et Dominica sequentibus, et non de aliis.

5. Idem servatur in quibusdam Festis majoribus per annum, scilicet in Nativitate
Domini !in cujus Officio nulla fit commemoratio de sancta Anastasia, sed in
secunda tantum Missa), in Epiphania, in Pascha Resurrectionis cum tribus proxime
antecedentibus, et duobus sequentibus diebus; in Ascensione Domini, in
Pentecoste; cum duobus sequentibus diebus, in Festo Corporis Christi, in Festis
sancti Joseph, Nativitatis sancti Joannis Baptistae, sanctorum Apostolorum Petri
et Pauli, Immaculate Conceptionis et Assumptionis beate Marie, in Festo
omnium Sanctorum, et in Festo Dedicationis proprie Ecclesiae: in quibus P^estis
fiunt conmemorationes eo modo tantum quo dictum est supra de Festo solemni
alicujus loci.

6. In Festis autem secundi ordinis, videlicet, Circumcisionis, Sanctissimi
Nominis Jesu, Trinitatis, Purificationis, Annuntiationis, Visitationis et
Nativitatis beate Marie, in Natalitiis undecim Apostolorum et Evangelistarum,
in Festo Patrocinii sancti Joseph, in Festo pretiosissimi Sanguinis D. N. J. C,
et Inventionis sancta; Crucis, in Festo sancti Joachim Patris beata; Marie
Virginis, et sancte Anna; Matris ejusdem, in Festo sancti Laurentii, et
Dedicationis sancti Michaelis Archangeli, in primis Vesperis fit commemoratio 
Festi Duplicis eo die celebrati, nisi aliter in propriis locis notetur:
de Dominica vero, de die infra Octavam, et de Festis Semiduplicibus non fit
commemoratio, eo modo, quo nec in Festo solemni alicujus loci, ut dictum est
supra. De Simplicibus et Vigiliis in his Festis occurrentibus legitur nona
Lectio, et fit commemoratio in Laudibus tantum. In secundis autem Vesperis fit
commemoratio do quocumque sequenti Festo, etiam Simplici, et de die infra
Octavam, si de ea fieri debeat Officium die sequenti. De Octavis Nativitatis 
Domini, Epiphania; et Corporis Christi, semper fit commemoratio in utrisque 
Vesperis et Laudibus, quandocumque contigerit infra illas de aliquo alio 
Festo Officium celebrari juxta Rubricam de Octavis, num. 3.

7. De Dominicis et Feriis Adventus et Quadragesima; commemoratio fit in utrisque
Vesperis et Laudibus. De Feriis Quatuor Temporum, Vigiliarum et secunda
Rogationum, quando de illis commemoratio fieri debet, fit in Laudibus tantum. De
Festis autem Simplicibus (nisi in diebus supradictis occurrant) commemoratio fit
in primis Vesperis et Laudibus eo die, quo in Kalendario assignantur. De aliis
vero Dominicis per annum, et Octavis, commemoratio fit in utrisque Vesperis et
Laudibus, nisi concurrant cum supra enumeratis Festis. De Festis Duplicibus et
Semiduplicibus, quoties, juxta sequentem Rubricam de Translatione Festorum,
reduci debent ad modum Simplicis, fit pariter Comemoratio, ad instar dici
Octave et Dominica;, in utrisque Vesperis et Laudibus, preterquam in omnibus
Duplicibus prime classis, exceptis eorum secundis Vesperis, si hujusmodi
commemoratio facienda sit die sequenti.

8. Commemorationes fiunt hoc modo: Post Orationem diei, in primis Vesperis
dicitur Antiphona quae posita est ad Magnificat, et in Laudibus quas posita est
ad Benedictus in Communi (si propriam non habuerit) conveniens ejus Officio,
cujus fit commemoratio. Post Antiphonam dicitur Versus, inde sumendus, unde
sumpta est Antiphona, scilicet post Hymnum Vesperarum et Laudum: deinde dicitur
Oratio. Si Antiphona et Versus Festi de quo fit commemoratio, sumenda essent ex
eodem Communi, unde sumpta sunt in Officio diei; in Festo commemorationes
variantur, ita ut in Vesperis sumantur ex Laudibus, et in Laudibus ex primis
Vesperis ejusdem Communis, nisi aliter signetur. Et similiter si in secundis
Vesperis sancte Agathe, aut alterius Sancte novem Lectionum fieri debeat
commemoratio beate Marie, pro ejus Officio in sequenti Sabbato celebrando, ne
repetatur. Diffusa est gratia, dicatur Benedicta tu, ex Laudibus. Si item
occurrat, ut eadem sit Oratio Festi de quo fit Officium, et ejus de quo fit
commemoratio, mutetur Oratio pro commemoratione in aliam de Communi. Si de
Tempore fiat comemoratio, de Dominica scilicet, vel Feria, Antiphona et Versus
ante Orationem eodem modo sumantur ex Proprio de Tempore, si habuerit proprium,
alioquin de Psalterio, Oratio vero ex Proprio de Tempore.

9. Quando fit commemoratio de Dominica, vel Feria, quae habent propriam
homiliam, nona Lectio in Officio diei novem Lectionum legitur de Homilia
Dominice, vel Ferie, que erit vel prima de Homilia Dominice, vel tres simul
in una Lectione conjuncte.

10. Si in die, in quo fit Officium novem Lectionum, fiat commemoratio de Festo
trium Lectionum, nona Lectio legitur de Festo trium Lectionum, si propriam
habuerit: si duas, ex duabus fiat una Lectio, que sit nona in Officio novem
Lectionum. Qua; Lectio de Sancto non legitur, quando de eo fit commemoratio in
Dominicis, que habent nonum Responsorium, nec quando nona Lectio legenda est de
Homilia Dominica vel Feria;. ut supra; nec in Feriis, et aliis diebus, quando
in Officio diei leguntur tantum tres lectiones: nec etiam nona Lectio legitur
de die infra Octavam. quando de ea fit conmemoratio in Dominica, vel aliquo
Festo. licet habeat Evangelium proprium et Homiliaria. Servata eadem regula,
quando in Officio novem Lectionum fit commemoratio de Festo Duplici aut
Semiduplici redacto ad instar Simplicis, ut in sequenti Rubrica, de Sancto
legenda est nona Lectio ad Matutinum compositi ex singulis ejus Lectionibus
historicis secundi Nocturni per modum unius, preterquam in tota Octava Festi
Corporis Christi. si de ea fiat Officium; quo in casu etiam omittenda nona
Lectio Festi Simplicis.

11. Quando contingit fieri plures commemorationes, servetur hic ordo. De
Duplici. licet agatur tamquam Simplex, fiat ante Dominicam, de Dominica ante
Festum Semiduplici, de Semiduplici, etiam quando reducitur ad modum Simplicis,
ante diem infra Octavam. de dic infra Octavam, ante Ferias Adventus. Quatuor
Temporum, Vigiliarum. et Rogationum, et de dictis Feriis ante Festum Simplex. De
sancta Maria loquendo in secundis Vesperis Festi novem Lectionum, quod Feria
sexta celebratum sit, de ea fieri debet commemoratio pro Officio sequentis
Sabbati fiat ante Festum Simplex in Sabbato occurrens. De Festo simplici fit
commemoratio ante Suffragia, seu communes commemorationes de Cruce, sancta
Maria, sancto Joseph, Apostolis et de Pace, et ante commemorationem cuiuscumque
Tituli, vel Patroni Ecclesiae, que etiam pro sui dignitate aliis Suffragiis pra;
dictis praeponeretur. De quibus Suffragiis, quomodo et quando facienda sint,
habetur inferius propria Rubrica.

~ X. De Translatione Festorum.

1. Si aliquod Festum Duplex occurrat in Dominicis Adventus, et in Dominicis a
Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, in Vigilia Nativitatis
Domini, in die Circumcisionis, in tota Octava Epiphaniae, in Feria quarta
Cinerum, in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschae, in Ascensione
Domini, in diebus a Vigilia Pentecostes usque ad Festum Sanctissima; Trinitatis
inclusive, in Festo Corporis Christi, et ejus die Octava, in Festo Immaculate
Conceptionis et Assumptionis beate Maria; Virginis, in Festo sancti Joseph
Sponsi ejusdem. et Omnium Sanctorum, transfertur in primam diem Festo Duplici
vel Semiduplici non impeditam: exceptis tamen Festis Nativitatis sancti
Joannis Baptista;, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qua; in die octava
Corporis Christi celebrantur: excepto quoque Festo quocumque solemni alicujus
loci, quod in propria tantum Ecclesia, etiam in aliquibus ex supradictis diebus
occurrens, scilicet in Dominicis secunda, tertia et quarta Adventus, ct
Quadragesima;, Dominica .Septuagesima;. Sexagesima;, et Quinquagesima, et
diebus infra Octavam Epiphania;  in Rubrica de Commemorationibus dictum est
celebratur. Si autem Festum Purificationis beate Maria; venerit in aliqua
Dominica secunde classis, transferetur in Feriam secundam sequentem, quamvis
impeditam. Itemque est de Annuntiatione beate Marie. Item si Festum
Nativitatis sancti Joannis Baptistae venerit in dic Corporis Christi,
transferetur in sequentem diem cum commemoratione Octava;, et in secundis
Vesperis Corporis Christi fit tantum commemoratio sancti Joannis: sequentibus
autem diebus at Officium de eadem Octava Corporis Christi, cum commemoratione
Octave sancti Joannis. Dies autem Octava sancti Joannis tunc veniens in die
octava Corporis Christi, non transfertur, sed de illa eo anno fit tantum
commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus diei octave Corporis Christi: et
id semper servetur, quando Festum habens Octavam transfertur: ut non ideo die
octava transferatur, sed ipsa die de ea fiat commemoratio, qua; alias erat
Octava, si Festum non fuisset translatum. Quod si Festum post totam suam
Octavam transferri contigerit. illo anno celebretur sine Octava: nisi Titularis
Ecclesiae- privilegio aliter fieri oporteat. Festa tamen Duplicia minora,
exceptis illis Sanctorum Ecclesiae Doctorum, si occursu Dominica; , vel
majoris Festi seu Officii quomodocumque impediantur, non transferuntur, sed
ipso die quo cadunt, de eis fit in utriusque Vesperis et Laudibus commemoratio,
et loquitur nona Lectio historica ad Matutinum, si tamen haec eo die fieri
possint; secus hujusmodi Festa Duplicia minora eo anno penitus omittuntur, ut in
praecedenti Rubrica dictum est num. 7 et 10, et infra de Simplici dicetur num.
H. eisdem comprehenduntur regulis alia Festa Duplicia, quorum translationi in
toto anni decursu locus non superest.

2. Si in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, occurrat aliquod Festum
Duplex ex majoribus supra in Rubrica de Commemorationibus enumeratis, fiat de
Festo cum commemoratione diei Octave: excepta die Octava Nativitatis Domini
et Epiphaniae, in quibus non fit de aliquo Festo, sed transfertur in primam diem
similiter non impeditam. Si autem non fuerit ex predictis Festis, fiat de
Octava, et Festum transferatur, aut de eo fiat commemoratio, ut supra.

3. Si aliquod Festum Duplex infra Octavam occurrens, alio majori Festo Duplici
impediatur, transferatur in primam dicta similiter non impeditam, et in eo fiat
commemoratio de Octava. Quod si transferri nequeat, de eodem quoque fiat
comemoratio, ut supra.

4. Si in aliis Dominicis per annum a supradictis occurrat Festum Duplex, non
transfertur, nec de eo fit commemoratio, sed officium, ut dictura est in
Rubrica de Commemorationibus.

5. Festum Semiduplex occurrens diebus supradictis, et infra Octavam Corporis
Christi, et aliis Dominicis per annum, non transfertur, sed ipso dic quo cadit,
de eo fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, et legitur nona Lectio
historica, aut illud penitus omittitur, ut supra de Duplici minori dictum est.

6. Si duo vel plura Festa novem Lectionum simul eodem die veniant, fiat
Officium de majori, idest de Duplici, et de Semiduplici fiat commemoratio ut
supra. At si omnia fuerint Duplicia, vel omnia Semiduplici, fiat de digniori,
seu solemniori, et que Duplicia minoris solemnitatis sunt, si transferri
valeant, transferantur, aliter de eis, quemadmodum de Semiduplicibus, fiat
commemoratio juxta superius explicata.

7. Si plura Festa Duplicia ex iis que transferri possunt, transferenda sint,
quod est magis solemne semper prius transferatur et prius celebretur, alioquin
si sunt equalia, unum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda
in propriis diebus.

8. Festum Simplex pariter numquam transfertur: sed si de eo fieri non potest
Officium, fiat conmemoratio, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus; si
autem venerit in illis diebus, in quibus de Simplici nulla fit comemoratio, eo
anno non fit de eo amplius.

9. Si aliquod Festum Duplex e supra recensitis que transferuntur, in quo
notatum est fieri commemorationem alicujus Sancti, transferatur propter
advenientem Dominicam, vel aliud Festum majus, non tamen transfertur cum illo
commemoratio illius Sancti in eo assignata; sed dicta commemoratio fit die suo
in Dominica, vel alio Festo, in quo fieri possit, cum nona Lectione ejusdem, si
propriam de vita Sancti habuerit : Festum vero Duplex transfertur sine uUa
amplius commemoratione Festi Simplicis predicti. Quod etiam servatur in
commemorationibus occurrentibus in Vigiliis, eum de Vigilia veniente in Dominica
fit in Sabbato praecedenti: tunc enim commemoratio Festi Simplicis non fit in
Officio Vigilie, sed in Dominica.

~ XI. De Concurrentia Officii.

1. Concurrentia Officii attendenda est semper in secundis Vesperis, quomodo
sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cum dicitur Officium aliquod
cum alio concurrere, intelligitur de praecedenti in secundis Vesperis cum
sequenti in primis Vesperis.

2. Duplici ergo in secundis Vesperis concurrente cum alio sequenti Duplici in
primis, si utraque sint ejusdem solemnitatis, regulariter a Capitulo fit de
sequenti cum commemoratione praecedentis, nisi aliter in propriis locis
adnotetur. Si vero non sint ejusdem solemnitatis, servetur differentia in
Rubricis de Commemorationibus, et Translatione Festorum assignata: ut scilicet
Festa majora habeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemoratione
minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis, que in
secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediate
aliud ex solemnibus majoribus, Vespere erunt de sequenti cum commemoratione
praecedentis. Inter Festa equalis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa
Domini praeferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras; sicuti
Festa beate Marie, Festis Sanctorum : item Festa Angelorum , sancti Joseph
Sponsi beate Marie Virginis, et Apostolo. rum, ceteris aliis; et Festa illonmi
Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in
Kalendario descriptis.

3. Duplici vero concurrente cum Festo Semiduplici, cum Dominica, cum die infra
Octavam, cum Festo Simplici, et cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia in
secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum: nisi illud Duplex
fuerit de iis, que excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus
alique commemorationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem
Lectionum concurrente cum Feria, vel potius sequente Feria, omnia de Duplici, et
nihil de Feria sequenti. Sed si Festum celebretur in Adventu, et Quadragesima,
fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis
Simplicibus venientibus cum sequenti Festo novem Lectionum, de quibus etiam
commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum
est in Rubrica de Commemorationibus.

4. Semiduplici Festo, Dominica, et die infra Octavam concurrentibus cum sequenti
Duplici, omnia de Duplici cum commemoratione illorum, nisi Duplex fuerit ex
numero majorum, que supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in
quibus nulla fit commemoratio praecedentis. Semiduplici Festo concurrente cum
sequenti alio Semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, a Capitulo
fit de sequenti, et commemoratio praecedentis, nisi aliter signetur. Semiduplici
autem concurrente cum sequenti Festo Simplici, vel cum Officio beate Marie in
Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis.

5. Dominica concurrente cum sequenti Festo Semiduplici, et cum die infra Octavam,
vel cum Festo Simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis.

6. Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, a
Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave. Dies infra Octavam cum
Simplici proprie non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit
de Simplici, nisi commemoratio, que et eadem ratione in praecedenti die infra
Octavam fieri debet.

7. Die Octava concurrente cum alia die Octava, a Capitulo fit de sequenti, cum
commemoratione praecedentis, excepta Octava Corporis Christi concurrente cum
Octava sancti Joannis Baptistae, in qua de sequenti fit tantum commemoratio, et
quando aliter in propriis locis notatur. Die Octava concurrente cum sequenti
Duplici minori, etiam translato, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione
Octave (exceptis diebus Octavis Festivitatum beate Marie Virginis, etiam
particularibus alicujus Religionis, in quibus de sequenti fit tantum
commemoratio). Concurrente vero cum sequenti Duplici majori, etiam translato,
totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave, excepta die Octava
Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, et Corporis Christi, in quibus de sequenti fit
tantum commemoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum, fuerit ex
solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo
ordine numero (>., totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave.

8. Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licet cum ipso
possit esse concursus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed
ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec
commemoratio. Si sequatur aliud Simplex, Psalmi erunt de Feria occurrente in
Psalterio ad Vesperas, et a Capitulo fit de sequenti Simplici sine ulla
commemoratione praecedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vespere
tote erunt de eo sine ulla similiter conmemoratione Simplicis praecedentis. Si
nullum Festum sequatur, subintrat Officium de Tempore, et Vespere tote erunt de
Feria.

9. Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum
ipsa potest esse concursus in primis Vesperis: quia ejus Officium incipit et
desinit, ubi desinit et incipit quodcumque aliud Officium. Quamvis proprie (si
ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium
incipiat a Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo
si Feria sequatur aliam Feriam, in Vesperis praecedentis Ferie nihil fit de
sequenti, quoad ea, quae in sequenti Feria sunt propria. Verbi gratia, si in
Vesperis Ferie tertie ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur
Oratio Dominice praecedentis, non autem ea que est propria in sequenti Feria
quarta Cinerum; nec ante Orationem dicuntur Preces, quae dicendae sunt in dicta
Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum praecedit Feriam
Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superius dictum est in
concurrentia aliorum Officiorum, cura Feria nullum Officium concurrere, et nihil
fieri de Feria praecedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando
fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo
die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesime impeditur, illarum
commemoratio ratione temporis ex praecepto Ecclesiae praetermitti non debet.

10. Cum vero occurrit, ut Festum Simplex veniat in Feria quarta et sexta Quatuor
Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis que jejunantur, Vespere
antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum) erunt de Feria
communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione
Festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis. Quod ideo non fit, quia sequens
Feria habeat primas Vesperas; sed quia cum Festum Simplex in sequenti die non
habeat Officium propter Feriam predictam in eo occurrentem, nec etiam convenit
illud habere primas Vesperas in praecedenti die. Et eadem ratione, si Festum
Simplex occurrat Feria quinta in Cena Domini, in qua de eo non debet fieri
commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Ferie quarte
praecedentis.

~ XII. De Ordinando Officio ex predictis Rubricis.

1. Si quis velit ex supradictis Rubricis ordinare Officium occurrentis diei,
videat in Kalendario et in Tabula Festorum mobilium, de quo fiat Officium
sequenti die: et ut invenerit esse faciendum, sic ordinabit illud in Vesperis et
aliis Horis nocturnis, et diurnis.

2. Si ordinandum sit Officium de Tempore, id est, de Dominica vel Feria,
recurrendum est semper ad Psalterium, ubi ordinate ponitur quod est commune
Officii de Tempore, cum distributione Psalmorum, et ad Proprium de Tempore, ubi
Lectiones et Responsoria, quadam Antiphone et Orationes ponuntur, que desunt
in Psalterio. Invitatorium, Hymni, Capitula, Versus, Responsoria brevia et
Antiphona;, qua; diversis temporibus ponuntur in Proprio, dicuntur loco eorum
qua; sunt in Psalterio: cum vero propria non fuerint, dicuntur ut in Psalterio.

3. Si Officium sit ordinandum de Sancto, recurrendum est semper ad Commune
Sanctorum (nisi proprium habeat in Proprio Sanctorum): ubi pro qualitate Festi,
si novem Lectionum, id est, Duplex, vel Semiduplex fuerit, omnia ordinate
ponuntur, illis exceptis, qua: propria suis locis habentur. Si Festum fuerit
trium Lectionum (Nocturno Ferie et Lectionibus exceptis) omnia sumuntur de
eodem Communi. Tres Lectiones primi Nocturni in Officio novem Lectionum, et
prima et secunda Lectio, vel prima tantum in Festis trium Lectionum, sumuntur de
Scriptura in Officio de Tempore, nisi alie in propriis locis ponantur.

4. In majoribus Solemnitatibus et Festis per alium, totum Officium ordinatur ut
in propriis locis ponitur.

5. In Festis beate Marie (omissis iis que propria in illis habentur) Hymni,
novem Psalmi, et alia quaedam requirenda sunt ex communi ejus Officio parvo,
circa finem Breviarii.

6. Modus inchoandi Officium, dicendi Invitatorium, Hymnos, Antiphonas et Versus,
habetur in principio Psalterii. Cum vero Antiphone duplicanda sunt, dicuntur
integre ante Psalmos, sicut in hinc Psalmorum.

7. Modus dicendi Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones, legendi et
terminandi Lectiones, dicendi Responsoria post Lectiones, ac Responsoria brevia
post Capitula, habetur in prima Dominica de Adventu.

8. Quomodo sit inchoandum et terminandum Officium per Horas, habetur in
Psalterio : quomodo terminandum per Antiphonas beate Marie, habetur in fine
Completorii.

9. Sed ut haec omnia facilius habeantur, posite sunt sequentes Rubricae de
singulis Horis, earumque partibus distincte cognoscendis.

~ XIII. De Matutino.
1. Ad Matutinum haec per ordinem regulariter dicuntur, secundum diversitatem
Officii, nisi aliter in quibusdam diebus annotetur: Pater noster, Ave Maria.
Credo, omnia secreto: deinde clara voce Hebdomadarius dicit, Domine Labia mea,
etc, pollice signando sibi os signo Crucis, Deus in adjutorium, etc. manu
extensa signando se signo Crucis a fronte ad pectus, et a sinistro humero usque
ad dexterum (quod servatur in principio omnium Horarum, cum dicitur, Deus in
adjutorium) cum Gloria Patri et aliis, ut in principio Psalterii. Deinde dicitur
Invitatorium conveniens Officio de Tempore, vel de Sancto, quod dicitur cum
Psalmo Venite exsultemus, eo modo quo in principio Psalterii describitur. Dicto
Psalmo, et repetito Invitatorio, dicitur Hymnus, qui Officio de Tempore, vel de
Sancto, convenit.

2. Postea in Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Psalmi (sed in
Dominicis plures, ut in Psalterio) cum suis Antiphonis et Versibus, que
Tempori, vel Festo conveniunt, et totidem Lectiones cum octo Responsoriis,
aliquando cum novma, ut suis locis ponitur, per tres Nocturnos distinctos, hoc
modo.

3. In primo Nocturno dicuntur tres Psalmi cum tribus Antiphonis, post singulos
Psalmos una Antiphona: sed tempore Paschali, id est, a Dominica in Albis usque
ad Pentecosten (preterquam in Officio Ascensionis Domini) tres Psalmi cuiusque
Nocturni dicuntur sub una Antiphona: et in fine Psalmorum post ultimam
Antiphonam cuiusque Nocturni dicitur Versus; postea Pater noter, Et ne nos,
Absolutio Exaudi, Benedictio, Benedictione perpetua, et alie ad singulas
Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ordinantur. Deinde leguntur tres
Lectiones de Scriptura, que per ordinem in Officio de Tempore occurrunt (nisi
alie assignentur), et ad singulas Lectiones dicitur unum Responsorium
conveniens Officio: si de Tempore, ut in Proprio Temporis: si de Sancto , ut in
Proprio Sanctorum ; alioquin ut in Communi, etiamsi Lectiones primi Noctumi sint
de Scriptura Officii de Tempore.

4. In fine ultimi Responsorii cuiusque Nocturni dicitur Gloria Patri cum
repetitione partis Responsorii, eo modo quo notatur in tertio Responsorio prime
Dominice de Adventu, nisi aliter in propriis locis signetur.

5. In secundo Nocturno dicuntur alii tres Psalmi, Antiphone, Versus, Pater noster 
Absolutio, Ipsius pietas, et ei consequentes Benedictiones, ut in dicta
Dominica prima de Adventu: tres Lectiones de aliquo Sermone, aut de vita illius
Sancti, de quo fit Officium, et ad quamlibet Lectionem unum Responsorium.

6. In tertio Nocturno alii tres Psalmi cum Antiphonis, ut supra: post tertiam
Antiphonam, Versus, Pater noster, Absolutio A vinculis, et Benedictiones
consequentes ad singulas Lectiones, que erant de Homilia Evangelii de Tempore,
vel de Festo, secundum qualitatem Officii, ut in eadem prima Dominica de Adventu
ponuntur. Post septimam et octavam Lectionem dicitur Responsorium Officio
conveniens, id est, post quamlibet unum: aliquando autem dicitur etiam post
nonam Lectionem, ut suis locis notatur: et in fine ultimi Responsorii, aut
octavi, aut noni dicitur, Gloria Patri. ut supra, nisi aliter signetur. Si non
dicitur nonum Responsorium, post ultimam Lectionem dicitur Hymnus, Te Deum.

7. In Officio trium Lectionum ad Matutinum, Pater noster, Ave Maria, Credo,
Domine labia, etc, Invitatorium, et Hymnus in feriali Officio de Feria, si non
sint in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio: in Festis, de Festo, ut in
Communi Sanctorum: deinde Nocturnum Ferie, ut in Psalterio, id est, duodecim
Psalmi cum sex Antiphonis, et tempore Paschali cum una Antiphona Alleluja; qui
dicuntur tam in Officio feriali, quam in Festis Simplicibus.

8. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Versus, in feriali Officio, ut in
Psalterio: in Festis, ut in Communi Sanctorum: qui in Festis sumitur secundum
Ferias ex Nocturno Communis, unde sumuntur Responsoria, ut dicetur infra in
Rubricis de Versibus et Responsoriis. Post Versum dicitur, Pater noster,
Absolutio et Benedictiones, ut habetur infra in Rubrica de Absolutionibus et
Benedictionibus. Tres Lectiones (si non adsit Homilia) singule in Officio
feriali dicuntur de Scriptura, que eo die occurrit in Proprio de Tempore: si
adsit Homilia, singule tres de Homilia. In Festis, prima et secunda de eadem
Scriptura, tertia de Sancto. Si fuerint due Lectiones de Sancto, prima tantum
erit de Scriptura, relique de Sancto.

9. Post singulas Lectiones in Feriis extra tempus Paschale dicitur unum
Responsorium, ita ut dicantur tria Responsoria: tempore vero Paschali, et in
Festis, duo tantum Responsoria dicuntur, scilicet post primam et secundam
Lectionem tantum. In fine ultimi Responsorii, secundi scilicet, aut tertii,
dicitur Gloria Patri, cum repetitione partis Responsorii, nisi aliud notetur.
Quse Responsoria in Officio de Sanctis sumuntur ex Communi Sanctorum; in feriali
Officio ex Dominicis, quando propria per Ferias non distribuuntur, ordine
descripto in Rubrica de Responsoriis. Quando non dicitur tertium Responsorium,
post tertiam Lectionem, dicitur Hymnus, Te Deum.

~ XIV. De Laudibus.

1. Ad Laudes, dicto Hymno, Te Deum vel ultimo Responsorio, Hebdomadarius
absolute dicit, Deus in adjutorium, etc. ut supra, et dicuntur Psalmi, et
Canticum Benedictus, vel aliud, ut pausetur in feriale Officio, extra tempus
Paschale, cum Antiphonis Officio convenientibus. Qui Psalmi et Canticum in
Dominicis per annum (exceptis Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam
Palmarum inclusive) et in feriali Officio temporis Paschalis, ac in Festis tam
novem, quam trium Lectionum, dicuntur de Dominica, ut in Psalterio. In
predictis vero Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive,
dicuntur ut suis locis ponitur. In feriali Officio per annum, extra tempus
Paschale, dicuntur ut in Psalterio.

2. Antiphone in Dominicis, quando proprie non assignantur, dicuntur ut in
Psalterio. In Festis novem et trium Lectionum, si non adsint proprias, dicuntur
de Communi. Post Psalmos dicitur Capitulum , Hymnus , Versus , Antiphona ad
Canticum Benedictus, cum eodem Cantico, et Oratio: omnia pro qualitate Officii
de Tempore, vel de Festo.

3. Preces, quando dicende sunt, dicuntur ante primam Orationem. Commemorationes
vero de Cruce, de sancta Maria, de sancto Joseph, de Apostolis, de Patrono et de
Pace, similiter quando dicende sunt, dicuntur post Orationem, nisi alia
commemoratio Festi Simplicis vel ad instar Simplicis occurrat, que semper
predictas commemorationes praecedit , de quibus in propriis Rubricis dicitur.

4. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, et Oremus: post ultimam
Orationem repetitur Dominus vobiscum; deinde, Benedicamus Domino, et 
Fidelium anime.-, Pater noster, Dominus det nobis suam pacem, et Antiphona
beate Marie, ut habetur in fine Completorii, si tunc discedendum sit a Choro:
alioquin in fine ultime Hora, nisi sequatur Missa, vel Officium Defunctorum,
vel Psalmi Penitentiales, aut Litaniae, ut in propria Rubrica dicetur. 

XV. De Prima.

1. Ad Primam, Pater noster, Ave Maria, Credo, secreto: Deus in adjutorium, etc.
Hymnus Jam lucis orto sidere: deinde inchoatur Antiphona, que convenit.
Sumuntur autem Antiphone in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem,
quarta praetermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. Postea dicuntur
Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur ut in Psalterio. In Festis autem, et
tempore Paschali, tres tantum, ut etiam ibi adnotatur.

2. Post Antiphonam dicitur Capitulum Regi seculorum in feriali Officio
extra tempus Paschale dicitor Capitulum Pacem deinde Responsorium breve
Christi Fili Dei vivi etc Post Responsorium breve in Officio Duplici, et infra
Octavas, statim dicitur Oratio Domine Deus omnipotens. In alio Officio
dicitur, Kyrie eleison cum reliquis Precibus: omnia ut in Psalterio. Ad Versum
autem Adjutorium Hebdomadarius signat se signo Crucis a fronte ad pectus.
Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantum dicit Confiteor, omissis
illis verbis, Tibi Pater, vel vobis fratres et te pater vel vos fratres, et 
similiter dicit Misereatur nostri .... peccatis nostris, perducat nos. quod
etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dicte sunt Preces ad
Laudes, adduntur alie Preces, ut ibidem in Psalterio.

3. Post Orationem Prime, vel si dicatur Officium beate Marie, post illius
Orationem, dicto Benedicamus, in Choro legitur Martyrologium : deinde dicitur
Preciosa cum reliquis: que etiam dicantur ab iis, qui extra Chorum non
legerint Martyrologium, In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus
diebus, pro Lectione brevi dicitur Capitulum None, si adsit proprium, alioquin
de Communi: alio tempore, tam in Dominicis, quam Feriis, Lectio brevis Officio
illius temporis in Psalterio assignata,

~ XVI. De Horis Tertia Sexta et Nona

1.Ad Tertiam, Sextam, et Nonam, ante singulas Horas dicitur, Pater noster,
Ave Maria, Deus in adjutorium, Hymnus, et Psalmi, ut in Psalterio: Antiphone
secundum Officii qualitatem, ordine quo supra. Dictis Psalmis et Antiphona,
dicitur Capitulum et Responsorium breve pro qualitate Officii: quae in Dominicis, 
et Feriis, quando non habentur propria in Proprio de Tempore, dicuntur ut in 
Psalterio: in Festis, si in Proprio Sanctorum non sint propria, sumuntur de Communi. 
Post Responsorium breve dicitur Dominus vobiscum et Oratio, que habetur in Proprio 
de Tempore: si autem fit de Sancto, ut in Proprio Sanctorum: alioquin ut in Communi.

2. Post Orationem repetitur Dominus vobiscum, et dicitur Benedicamus Domino, 
Fidelium anime, et Pater noster secreto, ut infra in Rubrica de Oratione
Dominica explicatur.

~ XVII. De Vesperis.

1. Ad Vesperas, Pater noster, Ave Maria, Deus in adjutorium etc.
Deinde dicuntur quinque Psalmi cum quinque Antiphonis, ut in Proprio, aut
Communi Sanctorum signantur. In Dominicis autem, et Feriis, Antiphone et Psalmi
semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore Paschali Psalmi dicuntur sub
una Antiphona: Alleluja) nisi alie proprie Antiphona; vel Psalmi (ut in
Dominicis Adventus, et triduo ante Pascha) assignentur.

2. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad
Magnificat cum eodem Cantico; et Oratio; omnia de Tempore, vel de Sancto, pro
qualitate Officii

3. Preces, quando dicendae sunt, dicuntur ante Orationem ; Commemorationes vero
de Cruce, S. Maria, S. Joseph, Apostolis, Patrono, et Pace, post Orationem, ut
in propriis Rubricis habetur. Terminatur autem Officium Vesperarum ut in aliis
Horis.

~ XVIII. De Completorio.

1. Ad Completorium absolute dicitur Lectio brevis, ut in Psalterio: deinde
Pater noster, Confiteor, Misereatur, Indulgentiam, Converte, Deus in
adjutorium, Antiphona, Psalmi, Hymnus, Capitulum, Responsorium breve, Canticum
cum Antiphona; omnia ut in fine Psalterii; et post Antiphonam in Duplicibus et
infra Octavas dicitur Oratio; in alio autem Officio ante Orationem dicitur Kyrie
eleison. cum reliquis precibus, ut ibidem in Psalterio.

2. Post Versum Benedicat et custodiat nos, etc. dicitur una ex Antiphonis
beate Marie, cum Versiculo et Oratione, ut ibidem: et dicto Versu, Divinum
auxilium dicitur secreto, Pater noster, Ave Maria, et Credo.

 XIX. De Invitatorio.

1.Invitatorium semper dicitur in omni Officio ad Matutinum cum Psalmo Venite exultemus, 
ordine in principio Psalterii descripto: sed variatur pro Officii
qualitate, ut in Psalterio, et Proprio de Tempore, ac in Proprio, et Communi
Sanctorum.

2. Non dicitur in die Epiphaniae, nec in triduo ante Pascha, ut suis locis
notatur, nec in Officio Defunctorum per annum, excepto die Commemorationis
omnium Fidelium defunctorum, ac in die obitus seu depositionis Defuncti, et
quandocumque dicuntur tres Nocturni.

 XX. De Hymnis.

1. Hymni semper dicuntur in qualibet Hora, preterquam a triduo ante Pascha,
usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et preterquam in Officio
Defunctorum.

2. Ad Matutinum Hymnus dicitur post Psalmum Venite repetito Invitatorio,
preterquam in die Epiphaniae. Ad Laudes et Vesperas dicitur post Capitulum : ad
Horas ante Psalmos, ad Completorium post Psalmos et Antiphonam.

3. Dicuntur autem in Officio de Tempore ut in Psalterio, quando proprii Hymni in
Proprio de Tempore non adsunt : qui Hymni de Psalterio in Dominicis, et Feriis
assignati dicuntur ab Octava Pentecostes usque ad Adventum (Dominica infra
Octavam Corporis Christi excepta) et ab Octava Epiphaniae usque ad Dominicam
primam Quadragesime exclusive. In Officio de Sanctis dicuntur ut in Communi
Sanctorum, nisi proprii in Proprio Sanctorum habeantur.

4. In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, in Festo Corporis Christi et per
Octavam, et quandocumque fit Officium beate Marie tam novem, quam trium
Lectionum, etiam tempore Paschali, in fine omnium Hymnorum (preterquam in fine
Hymni Ave maris stella et Hymni ad Laudes in Festo Corporis Christi, qui habet
ultimum versum proprium) dicitur Jesu tibi sit Gloria, Qui natus es de
Virgine, ut in ejus Officio parvo, etiamsi dicantur Hymni de Sanctis, qui
infra Octavas predictas celebrantur, dummodo Hymni illi sint ejusdem metri,
nec habeant ultimum Versum proprium, ut Hymnus sancta Crucis ad Vesperas, et
plurimum Martyrum ad Matutinum.

5. In Epiphania Domini, et per Octavam, in fine omnium Hymnorum dicitur, Jesu
tibi sit gloria, Qui apparuisti gentibus.

6. A Dominica in Albis usque ad Ascensionem, in Pentecoste, et per Octavam, in
fine omnium Hymnorum dicitur Deo Patri sit gloria, Et Filio qui a mortuis;
etiam in Festis Sanctorum eodem tempore Paschali occurrentium; dummodo Hymni
sint ejusdem metri, nec habeant ultimum versum proprium, qui non mutatur, ut
supra.

7. In Ascensione autem usque ad Pentecosten (preterquam in Hymno Salutis
humane Sator) dicitur Jesu, tibi sit gloria, Qui victor in celum redis;
similiter etiam in Festis tunc occurrentibus.

8. In Transfiguratione Domini dicitur Jesu, tibi sit gloria Qui te revelas
parvulis. Aliis temporibus terminantur Hymni, ut suis locis ponitur.

~ XXI. De Antiphonis.

1. Ad omnes Horas nocturnas, et diurnas semper cum Psalmis dicuntur Antiphone,
vel una, vel plures, pro diversitate Officii, et Horarum.

2. Si de tempore fiat Officium, id est, de Dominica, aut Feria, dicuntur
Antiphone ut in Psalterio, que cum Psalmis posite in Vesperis Dominice et
Feriarum, in Completorio, et in Nocturnis (etiam quando fit Officium de Festo
trium Lectionum, id est, Simplici), numquam mutantur, nisi tempore Paschali, in
quo dicitur una tantum Antiphona Alleluja ; excepto etiam tempore Adventus , in
quo ad Vesperas, et Nocturnos Dominicas ponuntur Antiphone proprie. In
Laudibus, et aliis Horis mutantur pro diversitate temporum, ut in Proprio de
Tempore habentur: cum vero non assignantur proprie, semper dicuntur que
posite sunt in Psalterio.

3. Antiphone, que in Proprio de Tempore pro Sabbatis ponuntur ad Magnificat
pro prima Dominica alicujus mensis, sumende sunt ex ea Dominica, que est
proximior Kalendis, vel est in Kalendis illius mensis; ut dictum est supra in
Rubrica de Dominicis, ac etiam in Rubrica mensis Augusti; et semper in Sabbato
ponitur Antiphona ad Magnificat, que contigua est libro Scripture in Dominica
ponendo.

4. In Festis novem Lectionum ad Vesperas dicuntur Antiphone de Laudibus, nisi
proprie in Vesperis assignentur. Ad Horas similiter, tam in Officio de Tempore,
quam de Sanctis, quando habentur proprie in Laudibus, et alie proprie non
fuerint ad Horas, sumuntur ex Laudibus, quarta praetermissa, hoc ordine: Ad
Primam, prima; ad Tertiam, secunda; ad Sextam, tertia; ad Nonam, quinta.

5. In Feriis Adventus, que non habent in Laudibus Antiphonas proprias ,
sumuntur ad Horas ex Laudibus Dominice praecedentis. Ubi vero in Laudibus
Feriarum fuerint proprie, sumuntur ex ipsis Laudibus.
6. Tempore Paschali, in Officio tam novem, quam trium Lectionum, Psalmi
cuiuslibet Nocturni dicuntur sub unica Antiphona, que Officio convenit, ut suis
locis ponitur: et in fine omnium Antiphonarum additur Alleluja . quando in illis
non habetur. A Septuagesima usque ad Pascha, ubi habetur Alleluja, tacetur;
neque aliud ejus loco dicitur.

7. In Duplicibus ad Vesperas, Matutinum et Laudes tantum, Antiphone dicuntur
ante Psalmos vel Cantica integre, et post Psalmos vel Cantica integre
repetuntur: in aliis Horis, et in Officio non Duplici, in principio Psalmi, vel
Cantici, inchoatur tantum Antiphona, deinde in fine integra dicitur. Et quando
Antiphona sumitur ex principio Psalmi, vel Cantici, et incipit sicut Psalmus,
vel Canticum, post Antiphonam non repetitur principium Psalmi, vel Cantici; sed
continuatur quod sequitur in Psalmo, vel Cantico, ab eo loco, ubi secundum ritum
diei desinit Antiphona, nisi discontinuetur per Alleluja. ,

8. Antiphonis propriis, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, semper
cedunt que habentur in Psalterio, et in Communi Sanctorum.

9. Quando fit aliqua commemoratio semper dicitur Antiphona ante Orationem cum
Versu, qua: sumitur ex Officio, quod convenit ei, de quo fit commemoratio; ita
ut in Vesperis sumatur Antiphona, que assignatur ad .Magnificat; in Laudibus,
que ad Benedictus, cum Versibus qui habentur post Hymnum.

10. Antiphone sancte Marie posite in fine Completorii, dicuntur ut inferius
in propria Rubrica disponitur.

~ XXII. De Psalmis.

1 Psalmi in Officio de Tempore per omnes Horas in Dominicis, et Feriis dicuntur 
eo modo, quo distributi sunt in Psalterio: nisi aliquando aliter in
Proprio de Tempore signetur. In Festis autem dicuntur, ut in propriis locis 
signantur: alioquin, ut in Communi Sanctorum.

2. Psalmi ad Laudes de Dominica, cum Cantico Benedicite dicuntur in omnibus
Festis per annum, et in Feriis temporis Paschalis.

3. Psalmus Benedicite dicitur ad Primam cum aliis Psalmis in Psalterio
assignatis, in omnibus Dominicis (quando Officium fit de Dominica, ut in
Psalterio, etiam in Dominicis, que occurrunt infra Octavas Sanctorum) a tertia
Dominica post Pentecosten inclusive, usque ad Nativitatem Domini exclusive: et a
secunda Dominica post Epiphaniam inclusive, usque ad Septuaginta exclusive: a
Septuagesima autem usque ad Pascha, ejus loco dicitur Psalmus Dominus regnavit
quia Psalmus Confitemini tunc dicitur ad Laudes post Psalmum .Miserere, ut
suo loco ponitur. In Dominicis vero temporis Paschalis, a Dominica in Albis
inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, dicuntur tantum tres Psalmi sicut in
Festis, addito Symbolo sancti Athanasii. Alii Psalmi per singulas Ferias
distributi ad Primam, dicuntur singuli loco Psalmi Confitemini, in feriali
tantum Officio, quando de Feria agitur extra tempus Paschale. In Feriis vero
temporis Paschalis, in Festis per annum, et in Sabbato, sive de sancta Maria,
sive de Feria fiat Officium, dicuntur tantum tres Psalmi, scilicet: Deus in
nomine tuo, Beati immaculati, et Retribue; etiam si Festum Duplex celebretur in
Dominica.

4. In Dominicis autem, quando Officium fit de Dominica ut in Psalterio, post
Psalmos additur semper Symbolum sancti Athanasii Quicumque ut infra in propria
Rubrica dicitur.

5. Psalmi Horarum, scilicet ad Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium,
numquam mutantur, ut in Psalterio, sive de Sanctis, sive de Tempore fiat
Officium.

6. Psalmi de Dominica ad Vesperas, ut plurimum dicuntur in Vesperis Festorum,
excepto ultimo, qui mutatur: cum vero aliter fieri debet, suis locis notatur. In
Vesperis infra Octavam dicuntur Psalmi ut in secundis Vesperis Festi: sed in
primis Vesperis diei Octave dicuntur ut in primis Vesperis Festi, nisi aliter
notetur.

7. In fine Psalmorum semper dicitur Gloria Patri, preterquam in Psalmo Deus, 
Deus meus ad te de luce vigilo et in Psalmo Laudate Dominum de celis, qui
conjunguntur cum aliis Psalmis, et in fine ultimi tantum dicitur Gloria Patri,
ut suis locis notatur. Praeterea non dicitur in triduo majoris Hebdomade ante
Pascha, nec in Officio Defunctorum, cujus loco pro Defunctis dicitur Requiem 
eternam dona eis Domine, etiamsi fiat Officium pro uno tantum.

8. Ut sacre Vulgatae editionis puritas inconfusa et illibata servetur, etiam
quoad interpunctiones et distinctiones in sacris Bibliis appositas, additus est
Asteriscus, sit nota musice partitionis in medio Versu.

~ XXIII. De Canticis.

1. Cantica dicuntur in Officio de Tempore, tam de Dominicis, quam Feriis, ad
Laudes, Vesperas et Completorium, ut in Psalterio distribuuntur.

2. In Festis, et tempore Paschali ad Laudes semper dicitur Canticum Benedicite,
ut in Dominica; et in fine ejus non dicitur Gloria Patri. sicut in aliis
Canticis dicitur, nec respondetur Amen. Alia Cantica ferialia ut in Psalterio,
ad Laudes non dicuntur, nisi quando fit Officium de Feria extra tempus Paschale.

3. Canticum Benedictus, Magnificat, et Nunc dimittis, semper dicuntur suo loco,
ut in Psalterio.

~ XXIV. De Versibus.

1. Versus semper dicuntur ad Matutinum post ultimum Psalmum et Antiphonam
Nocturnorum: sive in Officio dicantur tres Nocturni, sive unus. Ad Laudes et
Vesperas Versus dicitur post Hymnum: ad horas dicitur in Responsorio brevi,
post repetitionem partis Responsorii, dicto Gloria Patri

2. In Pascha Resurrectionis et per Octavam usque ad Vesperas Sabbati in Albis
exclusive, in Nocturno tantum dicitur Versus, in aliis Horis non dicitur, ut
ibidem.

3. Quando fit aliqua commemoratio, semper post Antiphonam ejus, de quo fit
commemoratio, dicitur Versus, qui in ejus Officio ponitur post Hymnum Vesperam
et Laudum, nisi aliter notetur.

4. Versibus predictis tempore Paschali semper additur Alleluja: non autem
Versibus Precum, nec In Pretiosa ad Primam, neque in Versibus Responsoriorum
Matutini.

5. In Officio Festi trium Lectionum post omnes Psalmos feriales cum Antiphonis
dicitur Versus de Communi Sanctorum, hoc ordine: Feria secunda et quinta,
Versus primi Nocturni: Feria tertia et sexta, Versus secundi Nocturni: Feria
quarta, Versus tertii Nocturni.

5. Versus positi in Psalterio ad Laudes et Vesperas semper dicuntur, quando alii
proprii non assignantur in Proprio de Tempore.

~ XXV. Dc Absolutionibus et Benedictionibus ante Lectiones.

1. Absolutiones et Benedictiones dicuntur per ordinem in Officio novem
Lectionum ante Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ponuntur, scilicet,
post Versum, dicto Pater noster. Et ne nos, dicitur Absolutio, et
Benedictiones , ut ibi: preterquam in Matutinis Tenebrarum majoris Hebdomade,
et in Officio Defunctorum, in quibus Absolutio et Benedictiones non dicuntur.

2. Si fiat Officium trium Lectionum, et sit de Feria, in qua singule tres
Lectiones sunt de Scriptura, Absolutio et Benedictiones sumuntur ex prima
Dominica de Adventu, hoc ordine: Feria secunda et quinta dicuntur Absolutio et
Benedictiones primi Nocturni: Feria tertia et sexta, secundi Nocturni: Feria
quarta et Sabbato, tertii Nocturni.

3. Si autem singule tres Lectiones sint de Homilia super Evangelium, Absolutio
dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in
tertio Nocturnum, scilicet: prima Benedictio erit Evangelica Lectio: secunda,
Divinum auxilium: tertia, Ad societatem. Si fit de Sancto trium Lectionum,
Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur
ut in tertio Nocturno, hoc modo: prima Ille nos benedicat: secunda, Cujus vel
Quorum vel Quarum Festum colimus: tertia, Ad societatem,

4. Quando fit Officium sancte Marie in Sabbato, Absolutio et Benedictiones
dicuntur, ut habentur in ejus Officio parvo circa finem Breviarii.

~ XXVI. De Lectionibus.

1. Lectiones leguntur ad Matutinum, dictis Psalmis Nocturnorum cum Antiphonis ,
Versibus , Absolutionibus quoque, et Benedictionibus, ut supra. In Duplicibus et
Semiduplicibus dicuntur novem Lectiones, id est, in quolibet Nocturno tres: in
Feriis, et in Festis Simplicibus leguntur tantum tres Lectiones.

2. In Officio novem Lectionum dicuntur hoc modo. In primo Nocturno semper
leguntur tres Lectiones de Scriptura: que, quando suis locis proprie, aut de
Communi Sanctorum non assignantur, semper leguntur ut in Officio de Tempore ;
qua; sua quaque die occurrunt legendas. In secundo Nocturno, si fit de Sancto,
tres Lectiones leguntur de vita Sancti, vel de aliquo Sermone, aut Tractatu, qui
ei convenit: que, si non adsint proprias, leguntur ex Communi Sanctorum. Ex quo
etiam Communi completur numerus trium Lectionum, quando Officium fit novem
Lectionum de aliquo Sancto, qui habet tantum unam vel duas Lectiones proprias.
Si fit de Dominica, vel de alio Officio novem Lectionum per annum, etiam de
Octava, leguntur tres Lectiones de Sermone, aut Tractatu, qui in illis ponitur.
In tertio Nocturno semper leguntur tres Lectiones de Homilia in Evangelium,
posite in Proprio, aut ex Communi assignata;: et prime Lectioni de Homilia
semper praeponitur principium Evangelii, de quo est Homilia, etiam infra
Octavas. Excipiuntur ab hoc ordinario Lectionum Matutina Tenebrarum ante Pascha,
et Defunctorum, ut in suis Officiis ponitur.

3. Si in Officio novem Lectionum, in quo non dicitur nonum Responsorium,
contingat fieri Commemorationem de aliquo Sancto, qui propriam habet Lectionem,
nona Lectio legitur de Sancto: si habuerit duas Lectiones, ex duabus fiat una
Lectio, omissa nona Lectione in dicto Officio novem Lectionum vel octava
Lectioni adjuncta. Item de Festo Duplici aut Semiduplici, si fiat tamquam
Simplex, legitur nona Lectio composita ex omnibus Sancti Lectionibus historicis
secundi Nocturni, ut supra dictum est in Rubrica de Commemorationibus num. 10.
Quod si eodem die occurrat Dominica, vel Feria que habeat Homiliam, nona Lectio
Sancti omittitur, et ejus loco legitur Homilia Dominice, vel Ferie; scilicet
vel prima Lectio de Homilia, vel tres simul in unam Lectionem conjuncte.
Similiter si plures occurrant none Lectiones proprie de Sanctis, legitur
tantum illa dignioris.

4. In Officio trium Lectionum, si fit de Feria, tres Lectiones leguntur de
Scriptura, nisi tres sint de Homilia, quia tunc omissis Lectionibus de Scriptura,
leguntur de Homilia. Si fit de Sancto, qui habeat duas Lectiones, prima tantum
erit de Scriptura, ut vel legatur una, vel ex tribus simul junctis fiat una;
secunda et tertia de Sancto. Si unam tantum habuerit, vel propriam, vel ex
Communi assignatam, prima et secunda erunt de Scriptura, tertia de Sancto: quod
etiam servatur in Officio beate Marie in Sabbato.

5. Lectiones autem de Scriptura in Officio de Tempore sic distribute sunt per
annum, ut quotidie aliquid ex ea legatur, etiam in Officio de Sanctis, quando
alie (ut dictum est) non assignantur.

6. Initia librorum sacre Scripturas (qui fere semper in Dominicis inchoantur)
eo die ponuntur, quo notata sunt, etiamsi fiat Officium de Sancto, nisi in
Festo alie proprie Lectiones de Scriptura, vel de Communi assignentur: tunc
enim initium Lectionis de Scriptura transfertur in sequentem diem similiter non
impeditam; et Lectiones illi diei de eadem Scriptura assignate vel cura
superioribus Lectionibus legantur, vel omittantur: ita ut non oporteat eas
amplius in alio sequenti die resumere, sed ille legantur, que sua quaque die
occurrunt, aut cum eisdem jungantur. Quod semper servetur, quando Lectiones
occurrentes de Scriptura aliquo die omittuntur.

7. Cum autem initium alicujus Epistolae catholice tempore Paschali, aut
alicujus Prophete minoris mense Novembri, infra Hebdomadam illorum temporum
impeditur aliquo Festo novem Lectionum habente proprias Lectiones de
Scriptura, dictum initium Epistolae et Prophete, quoad comode fieri poterit,
ponatur in sequenti Feria, alio simili initio Scripture ponendo, vel Festo non
impedita; alioquin in praecedenti similiter non impedita, ita ut aliquo modo
ponatur, etiamsi plura initia eodem die poni oporteat.

8. De Scriptura quoque tantum est positum, quantum satis videtur pro numero
Hebdomadarum, que esse possunt inter Epiphaniam et Septuagesimam, et inter
Pentecosten et Adventum. Ubi vero contingit minui numerum Dominicarum et
Hebdomadarum post Epiphaniam, adveniente Dominica Septuagesime, quod
superest de Epistolis beati Pauli, que distribute sunt pro numero dictarum
Dominicarum et Hebdomadarum, eo anno omittitur, quamvis de aliquibus Epistolis
nihil sit lectura. Quod etiam fit de Scriptura ex libris Regum (de quibus
legitur ab Octava Pentecostes usque ad Dominicam primam Augusti), cum non
expletur numerus Dominicarum post Pentecosten de eis libris annotatus usque ad
mensem Augusti; quia tunc, Lectionibus de his libris omissis, legitur de
Scriptura, que ponitur mense Augusti. Quod si fiat de aliqua Dominica post
Epiphaniam anticipate in Feria, eo modo quo dictum est de Dominicis num. 4 et 5;
tunc post Officium Dominice anticipate, in sequentibus diebus legatur de
Epistolis sancti Pauli assignatis Dominice anticipate, et sequentibus Feriis,
omissis aliis, que sunt assignatas praecedenti Hebdomade. Quid autem
observandum sit, cura mensis, cui quinque Dominice assignantur, non habuerit
nisi quatuor, in propriis locis notatur.

9. Lectiones de Scriptura posite in Communi Sanctorum leguntur in Festis, ubi
assignantur in Proprio Sanctorum per annum. Rursus, quando aliquod Festum in
propria Ecclesia solemniter celebratur: itera, quando aliquod Festum novem
Lectionum occurrit in Quadragesima, et Quatuor Temporibus, in secunda Feria
Rogationum, et in Vigilia Ascensionis, in quibus Feriis in Officio de Tempore
non assignantur Lectiones de Scriptura, sed de Homilia; tunc enim in Festis
recurrendum est ad Lectiones de Scriptura positas in Communi Sanctorum. Quod si
in aliquibus ex supradictis Feriis occurrat dies Octava alicujus Festi habentis
Octavam, tunc in primo Nocturno diei Octave repetantur Lectiones, que in primo
Nocturno Festi lecte fuerunt: si vero occurrat dies infra Octavam, tunc sumantur
de Communi. Alias Lectiones secundi et tertii Nocturni posite in Communi
Sanctorum similiter leguntur, quando in Proprio Sanctorum assignantur, et quando
in aliqua Ecclesia aliquod Festum celebratur cum novem Lectionibus (quia in ca
est solemne, aut consuetum in ea celebrari), quod proprias et approbatas de
Festo Lectiones non habuerit.

10. Lectiones primi Nocturni leguntur cum titulo libri, ex quo sumuntur, nisi
aliter in propriis locis notetur. Lectiones etiam secundi Nocturni, quando sunt
ex aliquo Sermone vel Tractatu, leguntur cura titulo et nomine Auctoris; alias
munire. Et similiter in tertio Nocturno preponitur titulus auctoris cujus est
Homilia.

11. In fine cuiusque Lectionis dicitur Tu autem Domine miserere nobis, et
respondetur Deo gratias. Quod etiam fit in Lectionibus brevibus in principio
Completorii, et in fine Prima post Pretiosa, preterquam in triduo majoris
Hebdomada; ante Pascha, et in Officio Defunctorum, ut suis locis ponitur.

~ XXVII. De Responsoriis post Lectiones.

1. Responsoria dicuntur ad Matutinum post Lectiones: id est, post quamlibet
Lectionem dicitur unum Responsorium, ut infra.

2. In Festis novem Lectionum (preterquam in Festo sanctorum Innocentium, quando
non venerit in Dominica i, et in Dominicis ab Octava Paschae inclusive, usque ad
Adventum exclusive, et a Dominica infra Octavam Nativitatis inclusive, usque ad
Septuagesimam exclusive, dicuntur octo tantum Responsoria; et in fine tertii,
sexti, et octavi dicitur Gloria Patri cum repetitione partis Responsorii: quod
regulare est in fine ultimi Responsorii cuiuslibet Nocturni, tam in Officio
novem quam trium Lectionum: excepto Tempore Passionis, quo Tempore, loco 
Gloria Patri repetitur Responsorium a principio: excepto etiam Officio
Defunctorum, in quo illius loco dicitur Requiem eternam. Qui Versus Gloria Patri 
quibusdam diebus dicitur in primo Responsorio, ut in propriis locis
annotatur. Post nonam Lectionem predictis diebus, quando octo tantum dicuntur
Responsoria, immediate dicitur Hymnus Te Deum.

3. In Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam
Palmarum inclusive, et in triduo ante Pascha, dicuntur novem Responsoria, quia
tunc non dicitur Te Deum.

4. In Officio autem trium Lectionum, quando fit de Festo, et in Feriis Temporis
Paschalis, quod est inter Dominicam in Albis et Ascensionem (excepta Feria
secunda Rogationum, in qua ponitur tertium Responsorium), dicuntur duo
Responsoria, quia post tertiam Lectionem dicitur Te Deum Que Responsoria in
Festis sumuntur de Communi Sanctorum, et in dictis Feriis Temporis Paschalis,
quando alia propria non assignantur, sumuntur de Dominica in qua primo sunt
posita, hoc ordine : secunda et quinta Feria, primum et secundum Responsorium
primi Nocturni: Feria tertia et sexta, primum et secundum Responsorium secundi
Nocturni: Feria quarta primum et secundum Responsorium tertii Nocturni.

5. In aliis Feriis extra Tempus Paschale dicuntur tria Responsoria (quia in
illis non dicitur Te Deum ), hoc ordine: Feria secunda et quinta, tria
Responsoria primi Nocturni: Feria tertia et sexta, tria Responsoria secundi
Nocturni : Feria quarta et Sabbato, quando in eo fit de Feria , tria Responsoria
tertii Nocturni Dominice praecedentis, in qua primo sunt posita. Verum quia in
tertio Nocturno Dominicarum a tertia post Pentecosten inclusive, usque ad
Adventum exclusive, non habetur nisi unum Responsorium dicendum infra Hebdomadam,  
quod est septimum in Dominica (propterea quod Responsorium Duo Seraphim non 
dicitur nisi in predictis Dominicis); ideo Feria quarta et Sabbato, quando 
Responsoria sumenda erunt ex tertio Nocturno, primum Responsorium erit quod 
est septimum Dominice: secundo et tertio loco dicitur secundum et tertium 
sequentis Feria, id est, post secundam et tertiam Lectionem dicitur secundum 
et tertium Responsorium, quod est secundum et tertium secunde sequentis Feria; 
si propria Responsoria habuerit; alioquin, si non habuerit propria, dicitur 
secundum et tertium Responsorium primi Nocturni ejusdem Dominice. Ab Octava Epiphania: 
usque ad Septuagesimam habentur Responsoria propria in singulis Feriis, 
excepto Sabbato, in quo, quando fit de Feria, dicuntur Responsoria Ferie quarte.

6. Sumuntur autem Responsoria ex eo loco, ubi primo sunt posita in principio
mensis, vel libri, et repetuntur in aliis sequentibus Dominicis illius mensis in
quibus alia non assignantur; vel donec de illo libro legitur, unde sumpta sunt
Responsoria. Que autem in prima Hebdomada mensis posita sunt per Ferias,
repetuntur eodem ordine in eisdem Feriis per sequentes Hebdomadas, donec alia
ponantur. Ubi vero non adsunt propria, semper ex Nocturnis Dominice sumuntur
dicto ordine.

7. Si Responsoria primi Nocturni ejus Dominice, in qua primo ponuntur, propter
Festum Duplex in ea occurrens, in ipsa Dominica poni non possint, ponantur prima
die ejus Hebdomada;, in qua occurrit fieri de Feria, et omittantur alia que
forte in illa Feria propria haberentur. Si vero in tota Hebdomada non occurrat
dies in quo fiat de Feria, illa Responsoria ponantur in sequenti Hebdomada, vel
Dominica similiter non impedita, et dummodo in ea alia Responsoria non sint
primo ponenda; alioquin eo anno omittantur. Responsoria etiam que in aliquibus
Feriis per Hebdomadam habentur, si eo die quo posita sunt, non possunt dici
propter Festum occurrens, non sunt transferenda in aliam diem, sed omittuntur.

8. Tempore Paschali, in fine Responsorii, ante Versum, additur Alleluja

~ XXVIII. De Responsoriis brevibus horarum.

1, Responsoria brevia dicuntur post Capitulum at Primam, Tertiam, Sextam, et Nonam, 
et ad Completorium , preterquam in triduo ante Pascha usque ad Nonam Sabbati 
in Albis inclusive, quibus diebus non dicuntur. Ad Primam et Completorium semper 
dicuntur eodem modo, ut in Psalterio. In aliis Horis, quando fit Officium de Dominica, 
vel Feria per annum, dicuntur ut habentur in Psalterio. In Adventu autem, Quadragesima, 
Tempore Passionis et Paschali, ut suis locis habentur propria. In Festis similiter, 
quando non habentur propria, dicuntur ut in Communi Sanctorum.

2. In fine Responsorii brevis dicitur Gloria Patri cum repetitione
Responsorii eo modo quo ordinatur ad Primam in Psalterio, praeterquam Tempore
Passionis: tunc enim non dicitur Gloria Patri in Officio de Tempore, sed solum
repetitur Responsorium breve a principio.

3. In Responsorio brevi ad Primam, loco Versus: Qui sedes etc. in Adventu
dicitur: Qui venturus es in mundum, tam in Dominicis et Feriis, quam in
Festis, excepto Festo Immaculate Conceptionis beatas Marie et per Octavam. In
Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, etiam in Festis occurrentibus; in Festo
Corporis Christi, et per Octavam, et in omni Officio beate Marie, tam novem
quam trium Lectionum, etiamsi infra ejusdem Octavas fiat de Festo vel de
Dominica, dicitur: Qui natus es de Maria Virgine. In Epiphania, et per
Octavam, et in Festo Transfigurationis, dicitur: Qui apparuisti hodie A
Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, tam in Officio de
Tempore, quam de Sanctis, (excepto Officio beate Marie) semper dicitur: Qui
surrexisti a mortuis. In Ascensione usque ad Pentecosten exclusive dicitur: 
Qui scandis super sidera. In Pentecoste et reliquo anni tempore, tam in Officio de
Tempore quam de Sanctis, dicitur: Oui sedes ad dexteram Patris ut in
Psalterio. Aliqua praeterea sunt propria Officia, veluti Pretiosissimi Sanguinis,
et Sacratissimi Cordis D. N. J. C. ac septem Dolorum B. M. V., in quibus
proprius versus assignatur, ut suis locis ponitur.

4. Responsoria brevia aliarum Horarum, que ponuntur in prima Dominica de
Adventu, dicuntur per totum Adventum, quando fit Officium de Tempore. Similiter
que ponuntur in prima Dominica Quadragesime, dicuntur usque ad Dominicam
Passionis exclusive. Et que ponuntur in Dominica Passionis, dicuntur usque ad
Feriam quintam in Cena Domini exclusive. Item quas ponuntur in Dominica in
Albis, dicuntur usque ad Ascensionem exclusive. Quae vero ponuntur in aliquo
Festo habente Octavam, dicuntur per totam Octavam quando fit de Octava. In
Officio autem beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, exceptis Festis
que habent propria, dicuntur semper Responsoria brevia de Communi Virginum.

5. Tempore Paschali, a Dominica in Octava Paschae usque ad Sabbatum post
Pentecosten inclusive, in fine Responsorii brevis ante primum Versum dicuntur
duo Alleluja. que etiam post dictum primum Versum repetuntur pro parte
Responsorii ; et in fine secundi Versus unum tantum .Alleluia tam in Officio de
Tempore quam de Sanctis, ut dicitur in Rubrica que est in Sabbato in Albis.
Extra tempus Paschale, quamvis in aliquibus Festis ad Tertiam, Sextam et Nonam,
Responsoriis brevibus addantur .Alleluja, non ideo adduntur ad Primam et
Completorium.

~ XXIX. De Capitulis.

Capitula semper dicuntur (preterquam a Feria quinta in Cena Domini, usque 
ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et preterquam in Officio Defunctorum) 
ad Vesperas, Laudes et alias Horas, dictis Psalmis et Antiphonis; ad Completorium 
vero dicto etiam Hymno.

2. Capitula Dominicalia posita in Psalterio in primis et secundis Vesperis, in
Laudibus et Horis, dicuntur a tertia Dominica post Pentecosten usque ad Adventum, 
et a secunda post Epiphaniam usque ad Septuagesimam. Capitula autem ferialia 
dicuntur post Octavam Pentecostes usque ad Adventum, et ab Octava Epiphaniae 
usque ad Dominicam primam Quadragesime. Aliis temporibus dicuntur ut in 
Proprio de Tempore: si fit de Sanctis, ut in Proprio de Sanctis, cura propria
adsunt; alioquin de Communi Sanctorum. Capitulum Primas et Completorii (quando
Capitula dicuntur) numquam mutatur, ut in Psalterio.

3. In Dominicis ab Adventu usque ad Octavam Epiphaniae, et a Septuagesima usque
ad tertiam post Pentecosten, et in Feriis temporis Paschalis, et in omnibus
Festis regulariter, Capitulum positura in primis Vesperis dicitur in Laudibus,
ad Tertiam, et in secundis Vesperis, quibusdam exceptis, qua; suis. locis
assignantur.

4. In Feriis tempore Paschali ad Primam dicitur Capitulum Regi seculorum 
sicut in Dominicis et in Festis. Post Capitulum semper respondetur Deo gratias.

~ XXX. De Oratione.

1. Oratio in Vesperis et Laudibus dicitur post Antiphonas ad Magnificat et
Benedictus immediate, I nisi quando dicende sunt Preces, que dicuntur post
Antiphonam, et in fine illarum Oratio. Ad Primam et alias Horas Oratio dicitur
post Responsorium breve, nisi dicende sint Preces: tunc enim Oratio dicitur
post Preces. Ad Completorium Oratio dicitur post Ant. Salva nos, nisi dicendse
sint Preces: et tunc dicitur post illas.

2. Ad Primam et Completorium numquam mutantur Orationes, que habentur in
Psalterio, preterquam in triduo ante Pascha, in quo triduo ad omnes Horas
usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive post Psalmum Misericordiae, dicitur
Oratio diei, ut suo loco ponitur. In aliis Horis regulariter dicitur Oratio que
dicta est in primis Vesperis. In Quadragesima autem, Quatuor Temporibus,
Vigiliis, et Feria secunda Rogationum, Oratio que dicta est in Laudibus,
dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si
fit de Feria, dicitur vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominice
praecedentis, ut in aliis Feriis. Que Oratio praecedentis Dominice semper
dicitur in feriali Officio per Hebdomadam, quando propria non assignatur.
Infra Octavas dicitur Oratio ut in die Festi: similiter et in die Octava, nisi
alia propria assignetur.

3. Ante Orationem, etiam quando aliquis solus recitat Officium, semper
dicitur Versus Dominus vobiscum et respondetur Et cum spiritu tuo. Qui
Versus non dicitur ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec a Diacono,
praesente Sacerdote, nisi de illius licentia. Si quis autem ad Diaconatus
ordinem non pervenerit, ejus loco dicat Domine, exaudi orationem meam, et
respondetur Et clamor meus ad te veniat, Deinde dicitur Oremus, postea Oratio:
quse si unica tantum dicatur, Versus Dominus vobiscum. vel Domine exaudi .
repetitur finita Oratione, postquam fuerit responsum Amen Sin autem plures
Orationes dicende sint, ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versus,
deinde Oremus; et post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum;
postea dicitur Benedicamus Domino, respondetur Deo gratias. Deinde dicitur
Versus Fidelium anime; qui Versus non dicitur post Benedicamus Domino
ad Primam ante Pretiosa etc, neque ad Completorium ante Versum Benedicat
etc, nec quando post aliquam Horam immediate sequitur Officium parvum beate
Marie, vel Officium Defunctorum, aut Septem Psalmi Penitentiales, vel sole
Litanias.

4. Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur Per Dominum; si ad Filium, Qui
vivis et regnas. Si in principio Orationis fiat mentio Filii, dicatur Per
eumdem; si in fine Orationis, dicatur Qui tecum vivit et regnat. Si fiat
mentio Spiritus sancti, dicatur In unitate ejusdem Spiritus sancti, etc

5. Quando plures Orationes dicuntur, prima tantum dicitur sub sua conclusione
Per Dominum. vel aliter, ut supra : alie non concluduntur, nisi in ultima Oratione; 
sed unicuique Orationi semper praeponitur Oremus, preterquam in
Officio Defunctorum, in quo, alio modo quam ut supra, Orationes dicuntur: item
in Litaniis, Orationes omnes dicuntur conjunctim sub uno Oremus, ut suis
locis habetur.

~ XXXI. De Hymno Te Deum.

1. Hymnus Te Deum dicitur in omnibus Festis per I 1 annum, tam iii quam ix
Lectionum, et per eorum Octavas, excepto Festo sanctorum Innocentium, nisi
venerit in Dominica ; dicitur tamen in ejus die Octava. Dicitur etiam in omnibus
Dominicis a Pascha Resurrectionis inclusive, usque ad Adventum exclusive; et a
Nativitate Domini inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, et in omnibus
Feriis temporis Paschalis, scilicet a Dominica in Albis usque ad Ascensionem,
excepta Feria secunda Rogationum, in qua non dicitur.

2. Non dicitur autem in Dominicis Adventus, et a Septuagesima usque ad Dominicam
Palmarum inclusive, neque in Feriis extra tempus Paschale.

3. Cum dicitur, omittitur semper nonum, vel tertium Responsorium , et statim
dicitur post ultimam Lectionem.

4. Cum non dicitur, ejus loco ponitur nonum, vel tertium Responsorium ; quo
dicto statim inchoantur Laudes. Similiter quando dicitur Re Deum. eo Hymno
dicto statim inchoantur Laudes, preterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia
tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur.

~ XXXII. De Oratione Dominica et Salutatione Angelica.

1.Oratio Dominica Pater noster et Salutatio Angelica Maria semper dicitur
secreto ante omnes Horas, preterquam ad Completorium, in cujus principio post
Lectionem brevem Fratres sobrii dicto Versu Adjutorium nostrum dicitur tantum 
Pater noster secreto; et In fine Completorii, statim post Orationem beate Marie, 
dicitur Pater noster. Ave Maria, et Gloria totum similiter secreto. Finitis Horis, 
et dicto Versu Fidelium anime dicitur similiter secreto Pater noster tantum, nisi 
sequatur Officium beate Marie quia tunc post illud dicitur Pater noster ut 
supra, et nisi alia Hora subsequatur: tunc enim dicitur semel tantum Pater noster 
cum Ave Maria pro principio sequentis Horae; qua finita, dicitur Pater noster 
ita ut semper dicatur in fine ultime Horae. Si autem post Vesperas immediate sequatur 
Completorium, dicto Fidelium anime incipitur Versus .Jube domne benedicere.

2. Quando in fine Orationis Dominice proferendum est clara voce Et ne nos
inducas semper in principio eadem voce proferuntur haec duo verba Pater noster ut 
in Precibus, et similibus: alias numquam proferuntur, sed dicitur
totum secreto. Ad Laudes vero et Vesperas, quando in feriali Officio dicuntur
Preces, totum dicitur clara voce ab Hebdomadario.

3. Salutatio Angelica semper dicitur ante Officium beate Marie, quando non
conjungitur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse eam in principio cum
Oratione Dominica,

~ XXXIII. De Symbolo Apostolorum et Symbolo S. Athanasii.

1. Symbolum Apostolorum semper dicitur ante Matutinum et Primam, et finito
Completorio post Orationem Angelicam, totum secreto : etiamsi ad Primam et
Completorium iterum dicendum sit cum Precibus. Quando vero dicitur cum Precibus
ad Primam et Completorium, clara voce profertur Credo in Deum. et in
fine Carnis resurrectionem : reliquum dicitur secreto: alias totum secreto
dicitur, ut supra.

2. Symbolum S. Athanasii dicitur ad Primam post Psalmum Retribue, in omnibus
Dominicis per annum, quando Officium fit de Dominica, exceptis Dominicis infra
Octavas Nativitatis Domini, Epiphania, Ascensionis, et Corporis Christi, ac
Dominica Resurrectionis et Pentecostes, in quibus dicuntur tantum tres Psalmi
consueti, ut in Festis. In Dominicis infra alias Octavas, et in Dominica
Trinitatis dicitur; alias numquam , neque si aliquod Festum Duplex celebretur in
Dominica. Et in fine illius dicitur Gloria Patri.

~ XXXIV. De Precibus.

1. Preces sunt aliquot Versus qui aliquando dicuntur ante Orationem,
incipientes a Kyrie eleison, vel a Pater noster.

2. Preces Dominicales ad Primam et Completorium, ut in Psalterio, non dicuntur
in Duplicibus, nec infra Octavas, nec in Vigilia Epiphaniae, et Feria sexta et
Sabbato post Octavam Ascensionis, etiamsi infra Octavam fiat Officium de
Dominica, vel alio Festo Semiduplici, quia tunc ratione Octave non dicuntur;
alias autem semper dicuntur.

3. Preces feriales ad Laudes ee per Horas distincte, ut in Psalterio, dicuntur
tantum in Feriis Adventus, Quadragesime, Quattuor Temporum, et Vigiliarum qua;
jejunantur (exceptis Vigilia Nativitatis Domini, ac Vigilia et Quattuor
Temporibus Pentecostes) , et tunc dicuntur flexis genibus. In aliis Feriis per
annum numquam dicuntur nisi Dominicales, et in illis non flectuntur genua.

4. In Feriis Adventus, Quadragesime, et Quattuor Temporum, dicuntur Preces
feriales etiam ad Vesperas, si non sequatur Festum: ad Completorium dicuntur
consuete de Dominica, sed flexis genibus. Dicuntur autem Preces flexis genibus
ab Hebdomadario usque ad Versura Dominus vobiscum ante primam Orationem: a
circumstantibus autem, usque ad Versum Benedicamus Domino post ultimam
Orationem.

5. In Vigiliis Preces feriales dicuntur tantum ad Matutinum, et per Horas; ad
Vesperas vero sequentes non dicuntur, quia inde fit de Festo. Quod si post
Vigiliam S. Matthie sequatur prius dies Quadragesime, in Vesperis dicuntur
Preces feriales, quamvis dicenda sit Oratio Dominice praecedentis, et non
Vigiliae. Quod etiam servatur quando in Feria sexta et Sabbato Quatuor Temporum
Septembris fit Officium de Feria, cum in eis non occurrat Festum novem
Lectionum: tunc enim in Vesperis Ferie sexte dicuntur Preces, quamvis dicenda sit 
Oratio Dominicas praecedentis, non autem Ferie Quatuor Temporum.

6. Psalmus Miserere dicitur cum Precibus ad Vesperas tantum, et Psalmus De
profundis ad Laudes. In Officio Defunctorum dicuntur Psalmi, qui in eo Officio
designantur.

~ XXXV. De Commemorationibus communibus seu Suffragiis Sanctorum.

1. Commemorationes communes, seu Suffragia de Sanctis, que habentur in
Psalterio post Vesperas Sabbati, dicuntur in fine Vesperarum, et Laudum, ab
Octava Epiphaniae usque ad Dominicam Passionis exclusive, et ab Octava
Pentecostes usque ad Adventum exclusive, in Dominicis, Feriis et Festis (nisi
Officium sit Duplex, vel infra Octavas, etiamsi de Dominica, vel Semiduplici
infra eas fiat), et illis adjungitur Commemoratio de Patrono, vel Titulo
Ecclesiae, ante vel post Commemorationem de sancta Maria, de sancto Joseph, et
de Apostolis, pro dignitate illius; ita tamen, ut semper ultimo loco ponatur
Commemoratio de Pace. Et ante illas in feriali Officio fit Commemoratio de Cruce, 
que habetur in Psalterio post Laudes Ferie secunda.

2. Tempore Paschali fit alia Commemoratio de Cruce, ut ibi ponitur in Laudibus
Ferie secunde post Dominicam in Albis, et ea solum tunc dicitur; non tamen in
Duplicibus, neque infra Octavas.

3. Si facienda sit Commemoratio alicujus Festi occurrentis, semper fit ante ipsa
Suffragia consueta, etiam ante Commemorationem de Cruce.

4. Commemoratio de sancta Maria non fit cum aliis, quando dicitur ejus Officium
parvum, nec quandocumque fit Officium de ea.

~ XXXVI. De Antiphonis beatas Mariae in fine Officii.

1. Antiphone beate Marie posite in fine Psalterii post Completorium,
singule dicuntur pro temporis diversitate, ut ibi annotatur, preterquam in
triduo majoris Hebdomade ante Pascha.

2. Dicuntur autem extra Chorum, tantum in fine Completorii, et in fine Matutini,
dictis Laudibus, si tunc terminandum sit Officium ; alioquin, si alia
subsequatur Hora, in fine ultime Horae. In Choro autem semper dicuntur
quandocumque terminata aliqua Hora discedendum est a Choro.

3. Numquam vero dicuntur post aliquam Horam, quando subsequitur cum Officio diei
Officium Defunctorum, vel Septem Psalmi Penitentiales, aut Litaniae,
praeterquam post Completorium, in quo semper dicuntur, etiamsi predicta
subsequantur: neque etiam dicuntur quando post aliquam Horam immediate
subsequitur Missa. Dicuntur autem flexis genibus (preterquam in diebus
Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, et toto tempore Paschali), Hebdomadario
tamen ad Orationem surgente.

~ XXXVII. De Officio parvo beatas Marie et aliis.

1. De Officio parvo beate Marie, de Officio Defunctorum, de Septem Psalmis
Penitentialibus , et Litaniis, et de Psalmis Gradualibus, quando et quomodo,
tam in Choro quam extra Chorum, dicenda sint, habentur suis locis proprie
Rubricae circa finem Breviarii.

2. Tempore Paschali in Officio parvo beate Marie, quod dicitur in Choro, non
additur Alleluja Antiphonis, neque Versibus, neque Responsoriis.