101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat.
101:2 Noli abscóndere fáciem tuam a me * die angústiæ meæ.
101:3 Inclína ad me aurem tuam: * quando te ínvoco, velóciter exáudi me.
101:4 Nam dies mei evanéscunt ut fumus, * et ossa mea ut ignis ardent.
101:5 Exústum, ut herba, aréscit cor meum, * oblivíscor comédere (comedére) panem meum.
101:6 Propter veheméntiam gémitus mei * adhǽrent ossa mea cuti meæ.
101:7 Símilis sum pelicáno desérti, * factus velut nóctua in ruínis.
101:8 Insómnis sum et ingemísco, * sicut avis solitária in tecto.
101:9 Perpétuo insúltant mihi inimíci mei; * qui furunt contra me, imprecántur nómine meo.
101:10 Nam cínerem cómedo tamquam panem, * et potum meum mísceo cum fletu,
101:11 Propter indignatiónem et furórem tuum, * quia me extulísti et dejecísti.
101:12 Dies mei símiles sunt umbræ proténsæ, * et ego sicut herba arésco.
101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum manes, * et nomen tuum in omnes generatiónes.
101:14 Tu exsúrge et propítius esto Sion, * quia tempus est, ut misereáris ejus, quia venit hora.
101:15 Nam servi tui díligunt lápides ejus, * et ruínas ejus commiserántur.
101:16 Et reverebúntur gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam,
101:17 Cum Dóminus instauráverit Sion, * apparúerit in glória sua,
101:18 Convérterit se ad oratiónem ínopum, * nec rejécerit oratiónem eórum.
101:19 Scribántur hæc pro generatióne ventúra, * et pópulus qui creábitur, colláudet Dóminum.
101:20 Nam Dóminus respéxit de excélso sanctuário suo, * de cælo prospéxit in terram,
101:21 Ut audíret gémitus captivórum, * ut liberáret addíctos morti,
101:22 Ut nomen Dómini annuntiétur in Sion, * et ejus laus in Jerúsalem,
101:23 Quando pópuli congregabúntur simul * et regna, ut sérviant Dómino.
101:24 Consúmpsit in via vires meas, * præcídit dies meos.
101:25 Dico: Deus meus, ne abstúleris me in dimídio diérum meórum; * per omnes generatiónes durant anni tui.
101:26 In primórdiis terram fundásti, * et opus mánuum tuárum est cælum.
101:27 Ista períbunt, tu autem permanébis, * et univérsa sicut vestis veteráscent.
101:28 Sicut vestiméntum mutas ea, et mutántur: * tu autem es idem, et anni tui non habent finem.
101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt secúri, * et semen eórum coram te durábit.
