106:1 Celebráte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
106:2 Sic dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, * quosque congregávit ex terris,
106:3 Ex oriénte et occásu, * ex aquilóne et austro.
106:4 Erravérunt in desérto, in solitúdine, * viam ad civitátem habitábilem non invenérunt.
106:5 Esuriébant et sitiébant, * vita eórum deficiébat in ipsis.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum erípuit eos.
106:7 Et duxit eos via recta, * ut venírent in civitátem habitábilem.
106:8 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum,
106:9 Quia satiávit ánimam famélicam, * et ánimam esuriéntem implévit bonis.
106:10 Sedérunt in ténebris et in obscúro, * ligáti miséria et ferro.
106:11 Nam rebelláverant contra elóquia Dei, * et despéxerant consílium Altíssimi.
106:12 Et humiliávit ærúmnis cor eórum, * vacillárunt nec fuit qui subveníret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos e ténebris et ex obscúro, * et víncula eórum disrúpit.
106:15 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum,
106:16 Quod confrégit portas ǽreas * et vectes férreos contrívit.
106:17 Ægrotábant propter iniquitátem suam, * et propter delícta sua affligebántur;
106:18 Omnem escam abominabátur ánima eórum, * et appropinquavérunt ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, ut sanáret eos, * et ex intéritu eríperet eos.
106:21 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícia laudis * et enárrent ópera ejus cum exsultatióne.
106:23 Qui descénderant návibus in mare, * mercatúram factúri in aquis magnis,
106:24 Hi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in pélago.
106:25 Dixit, et concitávit ventum procellósum, * qui in altum éxtulit undas ejus.
106:26 Ascendébant usque ad cælos, descendébant usque ad ima; * ánima eórum tabescébat in malis.
106:27 Titubábant et nutábant ut ébrii; * et absórpta est omnis perítia eórum.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis, * et e tribulatiónibus eórum edúxit eos.
106:29 Sedávit procéllam in auram lenem, * et conticuérunt fluctus maris.
106:30 Et lætáti sunt, quod siluérunt, * et dedúxit eos ad portum optátum.
106:31 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum.
106:32 Et célebrent eum in cœtu pópuli, * et in conséssu seniórum laudent eum.
106:33 Convértit flúmina in desértum, * et fontes aquárum in terram sitiéntem,
106:34 Terram frugíferam in salsúginem, * propter malítiam habitántium in ea.
106:35 Convértit desértum in lacum aquárum, * et terram áridam in fontes aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes, * et condidérunt civitátem habitábilem.
106:37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et obtinuérunt provéntus frugum.
106:38 Et benedíxit eis et multiplicáti sunt valde, * et pécora non pauca tríbuit eis.
106:39 Et pauci facti sunt et abjécti * ob pressúram malórum et afflictiónis;
106:40 Sed qui effúndit contémptum super príncipes * eósque erráre facit per ínvia desérta,
106:41 Sublevávit egénum de miséria, * et famílias fecit numerósas ut greges.
106:42 Vident recti et lætántur, * et omnis malítia claudit os suum.
106:43 Quis est sápiens, qui obsérvet hæc, * et probe perpéndat misericórdias Dómini?
