108:2 Deus, laus mea, ne tacúeris, * quia os ímpium et dolósum contra me aperuérunt.
108:2 Locúti sunt mecum lingua mendáci, et sermónibus ódii circumdedérunt me, * et impugnavérunt me sine causa.
108:3 Pro dilectióne mea accusábant me: * ego vero orábam.
108:4 Et retribuérunt mihi mala pro bonis, * et ódium pro dilectióne mea.
108:5 Súscita ímpium contra eum, * et accusátor stet a dextris ejus.
108:6 Cum judicábitur, éxeat condemnátus, * et deprecátio ejus írrita sit.
108:7 Dies ejus fiant pauci, * munus ejus accípiat alter.
108:8 Fílii ejus órphani fiant, * et uxor ejus vídua.
108:9 Instábiles vagéntur fílii ejus et mendícent, * eiciántur e dómibus suis devastátis.
108:10 Fœnerátor insidiétur omni possessióni ejus, * et aliéni dirípiant fructum labóris ejus.
108:11 Nemo exhíbeat ei misericórdiam, * nec sit qui misereátur pupillórum ejus.
108:12 Postéritas ejus tradátur excídio; * in generatióne áltera deleátur nomen eórum.
108:14 Memorétur culpa patrum ejus apud Dóminum, * et peccátum matris ejus ne deleátur:
108:15 Præséntia sint Dómino semper, et exstírpet e terra memóriam eórum. Neque enim cogitávit exercére misericórdiam,
108:16 Sed persecútus est hóminem míserum et ínopem, * et afflíctum corde, ut eum occíderet.
108:17 Et diléxit maledictiónem; véniat ei; * nóluit benedictiónem: recédat ab eo.
108:18 Et induátur maledictióne sicut vestiménto: * Intret, sicut aqua, in interióra ejus, et, sicut óleum, in ossa ejus.
108:19 Sit ei quasi vestis quæ óperit eum, * et zona qua cíngitur semper.
108:20 Hæc merces sit eis a Dómino, qui me accúsant, * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20 Sed tu, Dómine, Deus, age mecum propter nomen tuum; * quia benígna est misericórdia tua, salva me.
108:21 Nam ego sum miser et inops, * et cor meum sauciátum est in me.
108:22 Sicut umbra, quæ declínat, evanésco, * et excútior ut locústa.
108:23 Génua mea vacíllant ob jejúnium, * et caro mea mácie tabéscit,
108:24 Et ego factus sum oppróbrio illis; * vidéntes me movent caput suum.
108:25 Adjuva me, Dómine, Deus meus; * salva me secúndum misericórdiam tuam.
108:26 Et sciant tuam hanc esse manum, * te, Dómine, hæc fecísse.
108:27 Maledícant illi, sed tu benedícas; * insurgéntes in me confundántur, servus autem tuus lætétur.
108:28 Induántur, qui accúsant me, ignomínia, * et operiántur, sicut pállio, confusióne sua.
108:29 Celebrábo Dóminum ore meo valde, * et in médio multórum laudábo eum:
108:30 Nam ásstitit a dextris páuperis, * ut a judícibus salvum fáceret eum.
