(A: Mirabilia a Deo in Exodo patrata)
113:1 Cum exíret Israël de Ægýpto, * domus Jacob de pópulo bárbaro,
113:2 Factus est Juda sanctuárium ejus, * Israël regnum ejus. —
113:3 Mare vidit et fugit, * Jordánis vertit se retrórsum.
113:4 Montes saltárunt ut aríetes, * colles ut agnélli. —
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugis? * Jordánis, quod vertis te retrórsum?
113:6 Montes, quod saltátis ut aríetes, * Colles, ut agnélli? —
113:7 A fácie Dómini contremísce, terra, * a fácie Dei Jacob,
113:8 Qui convértit petram in stagnum aquárum, * rupem in fontes aquárum. —
(B: Magnitudo et bonitas veri Dei)
113:9 Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam, * propter misericórdiam tuam, propter fidelitátem tuam.
113:10 Quare dicant gentes: * « Ubinam est Deus eórum? »
113:11 Deus noster in cælo est; * ómnia, quæ vóluit, fecit. —
113:12 Idóla eórum sunt argéntum et aurum, * opus mánuum hóminum.
113:13 Os habent, et non loquúntur; * óculos habent, et non vident.
113:14 Aures habent, et non áudiunt; * nares habent, et non odorántur.
113:15 Manus habent, et non palpant; † pedes habent, et non ámbulant; * sonum non edunt gútture suo.
113:16 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * omnis qui confídit in eis. —
113:17 Domus Israël confídit in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est.
113:18 Domus Aaron confídit in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est.
113:19 Qui timent Dóminum, confídunt in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est.
113:20a Dóminus recordátur nostri * et benedícet nobis;
113:20b Benedícet dómui Israël, * benedícet dómui Aaron.
113:21 Benedícet iis qui timent Dóminum, * tam pusíllis quam majóribus.
113:22 Dóminus multiplicábit vos, * vos et fílios vestros.
113:23 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
113:24 Cælum est cælum Dómini, * terram autem dedit fíliis hóminum.
113:25 Non mórtui laudant Dóminum, * neque ullus qui ad ínferos descéndit.
113:26 Sed nos benedícimus Dómino, * et nunc et usque in ætérnum.
