(Dominus adjutor populi contra hostes iniquos)
124:1 Qui confídunt in Dómino, sunt sicut mons Sion, * qui non commovétur, qui manet in ætérnum.
124:2 Jerúsalem circúmdant montes: * ita Dóminus circúmdat pópulum suum, et nunc et in ætérnum.
124:3 Neque enim manébit sceptrum impiórum super sortem justórum, * ne exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
124:4 Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde.
124:5 Qui autem declínant in vias suas oblíquas, ábigat eos Dóminus cum male agéntibus: * pax super Israël!
