(Deus ubique præsens, omnia videns)
138:1 Dómine, scrutáris me et novísti, * (2a) tu novísti me, cum sédeo et cum surgo.
138:2b Intéllegis cogitatiónes meas e longínquo; * (3a) cum ámbulo et cum recúmbo, tu pérspicis,
138:3b Et ad omnes vias meas advértis. * (4a) Cum verbum nondum est super linguam meam:
138:4b Ecce, Dómine, jam nosti totum. (5) A tergo et a fronte complécteris me, * et ponis super me manum tuam.
138:6 Nimis mirábilis est mihi sciéntia hæc, * sublímis: non cápio eam.
138:7 Quo ábeam procul a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:8 Si ascéndam in cælum, illic es; * si apud ínferos me sternam, ades.
138:9 Si sumam pennas auróræ, * si hábitem in término maris:
138:10 Etiam illic manus tua ducet me, * et tenébit me déxtera tua.
138:11 Si dicam: «Ténebræ saltem opérient me, * et nox instar lucis circúmdabit me»:
138:12 Ipsæ ténebræ non erunt obscúræ tibi, et nox sicut dies lucébit: * calígo est tibi sicut lux.
138:13 Tu enim formásti renes meos, * texuísti me in útero matris meæ.
138:14 Laudo te, quod tam mirífice factus sum, * quod mirabília sunt ópera tua. Et ánimam meam novísti perfécte,
138:15 Non látuit te substántia mea, * quando in occúlto formábar, quando texébar in profúndis terræ.
138:16 Actus meos vidérunt óculi tui, et in libro tuo scripti sunt omnes; * dies sunt definíti, priúsquam esset vel unus ex eis.
138:17 Mihi autem quam árdua sunt consília tua, Deus, * quam ingens summa eórum!
138:18 Si dinúmerem ea, plura sunt quam aréna; * si pervénerim ad finem, adhuc sum tecum.
138:19 Utinam occídas ímpium, Deus, * et viri sánguinum recédant a me!
138:20 Nam rebéllant contra te dolóse, * pérfide se éfferunt hostes tui.
138:21 Nonne, qui odérunt te, Dómine, eos ódio hábeo, * qui insúrgunt in te, sunt mihi tǽdio?
138:22 Perfécto ódio odi eos; * inimíci facti sunt mihi.
138:23 Scrutáre me, Deus, et cognósce cor meum; * proba me, et cognósce sensa mea,
138:24 Et vide, num via prava incédam, * et deduc me via antíqua.
