140:1 Dómine, clamo ad te: cito succúrre mihi; * auscúlta vocem meam, cum ad te clamo.
140:2 Dirigátur ad te orátio mea sicut incénsum, * elátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ad os meum, * excúbias ad óstium labiórum meórum.
140:4 Ne inclináveris cor meum ad rem malam, * ad ímpie patránda facínora;
140:5 Neque cum viris iníqua agéntibus * vescar unquam lautis cibis eórum.
140:6 Percútiat me justus: hæc píetas est; íncrepet me: óleum est cápitis, * quod non recusábit caput meum,
140:7 Sed semper orábo sub malis eórum. * Demíssi sunt juxta petram príncipes eórum,
140:8 Et audiérunt, quam lénia essent verba mea. * Ut cum terram quis sulcat et findit,
140:9 Sparsa sunt ossa eórum ad fauces inférni. * Nam ad te, Dómine Deus, convertúntur óculi mei; ad te confúgio: ne perdíderis ánimam meam.
140:10 Custódi me a láqueo, quem posuérunt mihi, * et a tendículis agéntium iníqua.
140:11 Cadant in rétia sua ímpii simul, * dum ego salvus evádam.
