(Laus Dei creatoris et legislatoris)
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum ejus annúntiat ﬁrmaméntum.
18:3 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:4 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:5a In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad ﬁnes orbis elóquia eórum.
18:5b Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * (6a) qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6b Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * (7a) a término cæli ﬁt egréssus ejus,
18:7b Et circúitus ejus usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri ejus.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini ﬁrmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * judícia Dómini vera, justa ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * (14a) A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14b Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15a Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15b Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
