(Pro rege ante bellum precatio)
19:2 Exáudiat te Dóminus die tribulatiónis. * Prótegat te nomen Dei Iacóbi.
19:3 Mittat tibi auxílium de Sancto, * et de Sióne te susténtet.
19:4 Memor sit ómnium oblatiónum tuárum, * et holocáustum tuum hábeat gratum.
19:5 Tríbuat tibi quæ optat cor tuum * et ímpleat omne consílium tuum.
19:6a Lætémur de victória tua, * et in nómine Dei nostri extollámus vexílla;
19:6b Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas! * (7a) Jam novi Dóminum tribuísse victóriam uncto suo,
19:7b Exaudísse eum de cælo sancto suo, * fortitúdine víctricis déxteræ suæ.
19:8 Illi cúrribus et isti equis, * nos autem nómine Dómini, Dei nostri fortes sumus;
19:9 Illi collápsi sunt et cecidérunt, * nos vero stamus et permanémus.
19:10 Dómine, victóriam tríbue regi * et exáudi nos, quo die te invocámus.
