21:2 Deus meus, Deus meus, quare me dereliquísti? * Longe abes a précibus, a verbis clamóris mei.
21:2 Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, * et nocte, et non atténdis ad me.
21:3 Tu autem in sanctuário hábitas, * laus Israélis.
21:4 In te speravérunt patres nostri, * speravérunt et liberásti eos;
21:5 Ad te clamavérunt et salvi facti sunt, * in te speravérunt et non sunt confúsi.
21:6 Ego autem sum vermis et non homo, * oppróbrium hóminum et despéctio plebis.
21:7 Omnes vidéntes me derídent me, * didúcunt lábia, ágitant caput:
21:8 « Confídit in Dómino: líberet eum, * erípiat eum, si díligit eum ».
21:9 Tu útique duxísti me inde ab útero; * secúrum me fecísti ad úbera matris meæ.
21:10 Tibi tráditus sum inde ab ortu, * ab útero matris meæ Deus meus es tu.
21:11 Ne longe stéteris a me, quóniam tríbulor; * prope esto: quia non est adjútor.
21:13 Circúmstant me juvénci multi, * tauri Bašanis cingunt me.
21:14 Apériunt contra me os suum, * sicut leo rapax et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum, * et disjúncta sunt ómnia ossa mea:
21:16 Factum est cor meum tanquam cera, * liquéscit in viscéribus meis.
21:17 Aruit tanquam testa guttur meum. Et lingua mea adhǽret fáucibus meis, * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:18 Etenim circúmstant me canes multi, * catérva male agéntium cingit me.
21:19 Fodérunt manus meas et pedes meos. * Dinumeráre possum ómnia ossa mea.
21:20 Ipsi vero aspíciunt et vidéntes me lætántur; * dívidunt sibi induménta mea, et de veste mea mittunt sortem.
21:21 Tu autem, Dómine, ne longe stéteris: * auxílium meum, ad juvándum me festína.
21:22 Eripe a gládio ánimam meam, * et de manu canis vitam meam;
21:23 Salva me ex ore leónis, * et me míserum a córnibus bubalórum.
21:23 Enarrábo nomen tuum frátribus meis, * in médio cœtu laudábo te.
21:24 « Qui timétis Dóminum, laudáte eum; * univérsum semen Iacóbi, celebráte eum:
21:25 Timéte eum, omne semen Israélis. * neque enim sprevit nec fastidívit misériam míseri;
21:26 Neque abscóndit fáciem suam ab eo * et, dum clamávit ad eum, audívit eum ».
21:27 A te venit laudátio mea in cœtu magno, * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:28 Edent páuperes et saturabúntur, laudábunt Dóminum, qui quærunt eum: * « Vivant corda vestra in sǽcula ».
21:29 Recordabúntur et converténtur ad Dóminum * univérsi ﬁnes terræ;
21:30 Et procúmbent in conspéctu ejus * Univérsæ famíliæ géntium.
21:31 Quóniam Dómini est regnum, * et ipse dominátur in géntibus.
21:32 Eum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra, * coram eo curvabúntur omnes, qui descéndunt in púlverem.
21:32 Et ánima mea ipsi vivet, * semen meum sérviet ei,
21:32 Narrábit de Dómino generatióni ventúræ, * et annuntiábunt justítiam ejus pópulo, qui nascétur: « Hæc fecit Dóminus ».
