(Canticum Judith * Judith 16:15-22)
16:15 Hymnum cantábo Dómino, * hymnum novum cantábo Deo meo.
16:16 Dómine, magnus es tu, et gloriósus, * mirábilis poténtia et insuperábilis.
16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua, * quia dixísti, et facta sunt,
16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * nec quisquam resístit voci tuæ.
16:19 Montes enim a fundaméntis movéntur cum aquis; * petræ, sicut cera, liquéscunt ante fáciem tuam.
16:20 Qui autem timent te, * tu propítius eis,
16:20 Quia parvum est omne sacrifícium in odórem suavitátis, * et mínimum omne pingue in holocáustum tibi;
16:20 Sed qui timet Dóminum, * erit úndique magnus.
16:21 Væ géntibus insurgéntibus contra pópulum meum: * Dóminus exercítuum die judícii vindicábit in eos.
16:22 Mitte ignem in carnes eórum, * et plorábunt doléntes in ætérnum.

