(Canticum Jeremiæ * Jer 31:10-14)
31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt,
31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum, * et custódiet eum sicut pastor gregem suum.
31:12 Rédimet enim Dóminus Jacob, * et liberábit eum de manu præpoténtis.
31:13 Et vénient, et exsultábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini,
31:14 Ad fruméntum et vinum et óleum, * et ad pullos pécorum et armentórum.
31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non languéscent.
31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * et júvenes et senes simul.
31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor et lætificábo eos a mæróre eórum.
31:18 Et refíciam ánimam sacerdótum pinguédine, * et pópulus meus satiábitur bonis meis.
