(Canticum Ezechiæ * Isa 38:10-24)
38:10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi * frustrátus resíduo annórum meórum.
38:11 Dixi: Non jam vidébo Dóminum in terra vivéntium; * non jam conspíciam hóminem inter habitatóres terræ.
38:13 Habitátio mea dissolvétur, * et auferétur a me ut tentórium pastórum.
38:14 Convólvo sicut textor vitam meam; a filo me abscíndit: * die noctúque crúcias me.
38:15 Vocíferor usque ad mane; sicut leo confríngit ómnia ossa mea: * die noctúque crúcias me.
38:16 Ut hirúndo, sic pípio, * gemo ut colúmba.
38:17 Defíciunt óculi mei suspiciéntes in altum: * Dómine, vim pátior, adésto mihi.
38:18 Quid loquar? Nam ipse dixit mihi et ipse fecit! complébo omnes annos meos, * superáta amaritúdine ánimæ meæ.
38:19 Quos tuétur Dóminus, illi vivunt, et inter eos complébitur vita spíritus mei: * sanum me fecísti et servásti vivum!
38:21 Ecce, in salútem mutávit mihi amaritúdinem meam: tu enim servásti ánimam meam a fóvea intéritus; * nam post te projecísti ómnia peccáta mea.
38:22 Profécto non inférnus celébrat te, neque mors te laudat; * non sperant, qui descéndunt in fóveam, fidelitátem tuam.
38:23 Vivens, vivens celébrat te, ut ego hódie: * pater fíliis notam facit fidelitátem tuam.
38:24 Dóminus servat me: ídeo psalmos meos cantábimus * ómnibus diébus vitæ nostræ in domo Dómini.
