(Canticum Annæ * 3 Reg 2:1-16)
2:1 Exsúltat cor meum in Dómino; * extóllitur cornu meum in Deo meo,
2:2 Late aperítur os meum contra inimícos meos, * quia gáudeo de auxílio tuo.
2:3 Non est sanctus par Dómino; * neque enim álius est extra te, neque petra símilis Deo nostro.
2:4 Nolíte multa loqui supérbe, * neque insoléntia pródeat ex ore vestro.
2:5 Quia Deus sciéntiæ est Dóminus, * et ab ipso ponderántur actiónes.
2:6 Arcus fórtium confringúntur, * débiles autem cingúntur róbore.
2:7 Sáturi pro pane se locant, * famélici vero a labóre cessant.
2:8 Stérilis parit sépties, * et multórum parens languéscit.
2:9 Dóminus dat mortem et vitam, * dedúcit ad ínferos et redúcit.
2:10 Dóminus páuperem facit et ditat, * húmilem reddit et excélsum,
2:11 Erigit e púlvere egénum, * et páuperem e stércore attóllit,
2:12 Ut det ei sedem inter príncipes, * et sólium glóriæ tríbuat ei.
2:13 Dómini enim sunt colúmnæ terræ, * et super eas pósuit orbem.
2:14 Gressus sanctórum suórum custódit, * ímpii autem in ténebris péreunt.
2:14 Neque enim róbore suo fortis est vir: * Dóminus confrínget adversários suos.
2:15 Excélsus in cælis tonábit; * Dóminus judicábit fines terræ;
2:16 Et dabit poténtiam Regi suo, * et extóllet cornu Uncti sui.
