(Canticum Habacuc * Hab 3:2-33)
3:2 Dómine, audívi errátum tuum, * vidi, Dómine, opus tuum. 
3:3 In decúrsu annórum manifésta illud, in decúrsu annórum fac notum illud; * in ira miseratiónis meménto.
3:4 Deus de Theman venit, * et Sanctus de monte Pharan.
3:5 Operit cælum majéstas ejus, * et laudis ejus plena est terra.
3:6 Splendor ejus est sicut lux, rádii pródeunt e manu ejus, * quibus velátur poténtia ejus.
3:7 Ante fáciem ejus gráditur pestis, * et febris séquitur vestígia ejus.
3:8 Cum stat, facit trémere terram; * cum áspicit, cómmovet natiónes.
3:9 Et conquassánte montes ætérni, curvántur colle antíqui, * super quod ab ætérno incédit.
3:10 Pressa vídeo tentória Cusan, * tremunt tabernácula terræ Mádian.
3:11 Num in alúmina exársit, Dómine, num in flúmina ira tua, * num in mare furor tuus,
3:12 Cum ascéndis super equos tuos, * super curres tuos victóres?
3:13 Nudátum profers arcum tum, * reples sagíttis pháretram tuam.
3:14 In flúmina scindis terram; * cum vident te, tremunt montes.
3:15 Imber aquárum irrúmpit, * Océanus edit vocem suam;
3:16 Lumen ortus sui oblivíscitur sol; * luna manet in habitáculo suo,
3:17 Ob lucem sagittárum tuárum quæ volant, * ob splendórem fulgurántis hastæ tuæ.
3:18 In ira incédis per terram, * in furóre cónteris gentes.
3:19 Egréderis ad salvándum pópulum tuum, * ad salvándum unctum tuum.
3:20 Detúrbas fastígium de domo ímpii, * denúdas fundaméntum usque ad petram.
3:21 Cónfodis hastis tuis caput bellatórum ejus, qui írruunt ut me dispérgant, * exsúltant quasi qui páuperem dévorat occúlte.
3:22 Detrúdis in mare equos ejus, * in lutum aquárum multárum.
3:23 Audívi, et trémuit caro mea, * ad sonum fremuérunt lábia mea.
3:24 Penetrávit tabes in ossa mea, * et subtus títubat gressus meus.
3:25 Quiétus exspécto diem angóris, * qui oriétur pópulo qui nos oppúgnat.
3:26 Etsi ficus non floret, * neque est fructus in víneis;
3:27 Etsi fallet opus olívæ, * neque campi áfferunt cibum;
3:28 Etsi defíciunt in caulis oves, * neque arménta in stábulis sunt:
3:29 Ego tamen exsultábo in Dómino, * lætábor in Deo salvatóre meo.
3:30 Dóminus dominátor est robur meum, et fáciet pedes meos sicut cervárum, * et super excélsa dedúcet me.
