(Canticum Zachariæ * Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus + Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Jurisjurándi, quod jurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias ejus,
1:77 Ad dandam pópulo ejus sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.

