24:1 Ad te attóllo ánimam meam Dómine, * Deus meus. In te confído: ne confúndar!
24:2 Ne exúltent de me inimíci mei! * Etenim univérsi, qui sperant in te, non confundéntur;
24:3 Confundéntur, * qui fidem témere frangunt.
24:4 Vias tuas, Dómine, osténde mihi * et sémitas tuas édoce me.
24:5 Dírige me in veritáte tua et doce me, * quia tu es Deus salvátor meus: et in te spero semper.
24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
24:7 Peccáta juventútis meæ * et delícta mea ne memíneris;
24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine.
24:8 Bonus et rectus est Dóminus: * proptérea peccatóres édocet viam.
24:9 Dírigit húmiles in justítia, * docet húmiles viam suam.
24:10 Omnes sémitæ Dómini grátia et fidélitas * eis qui obsérvant fœdus et præcépta ejus.
24:11 Propter nomen tuum, Dómine, dimíttes peccátum meum: * grande est enim.
24:12 Quis est vir, qui timet Dóminum? * Docet eum, quam viam éligat.
24:13 In bonis morábitur ipse, * et semen ejus possidébit terram.
24:14 Familiáris est Dóminus timéntibus eum, * et fœdus suum maniféstat eis.
24:15 Oculi mei semper ad Dóminum. * Quia ipse éruet de láqueo pedes meos.
24:16 Réspice in me et miserére mei, * nam solus et miser sum ego.
24:17 Alleva angústias cordis mei, * et de anxietátibus meis érue me.
24:18 Vide misériam meam et labórem meum, * et dimítte univérsa delícta mea.
24:19 Réspice inimícos meos: sunt enim multi, * et ódio violénto odérunt me.
24:20 Custódi ánimam meam et éripe me, * ne confúndar quod confúgi ad te.
24:21 Innocéntia et próbitas me tueántur, * quóniam spero in te, Dómine.
24:22 Líbera, Deus, Israélem * ex ómnibus angústiis ejus.
