(Oratio confidentis inter medios hostes)
3:2 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:3 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:4 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:7 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:8a Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:8b Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:9 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
