30:2 In te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum; * in justítia tua líbera me!
30:2 Inclína ad me aurem tuam, * festína, ut erípias me.
30:3 Esto mihi petra refúgii, * arx muníta, ut salves me.
30:4 Nam tu es petra mea et arx mea, * et propter nomen tuum dedúces me et díriges me.
30:5 Edúces me e reti quod abscondérunt mihi, * quia tu es refúgium meum.
30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * liberábis me, Dómine, Deus fidélis.
30:7 Odísti eos qui colunt * idóla vana;
30:8 Ego autem in Dómino confído. * Exsultábo et lætábor de miseratióne tua,
30:9 Quóniam respexísti misériam meam, * adjuvísti in angústiis ánimam meam,
30:9 Nec tradidísti me in manum inimíci, * sed statuísti in loco spatióso pedes meos.
30:10 Miserére mei, Dómine, quia in angústiis sum; * mæróre tabéscit óculus meus, ánima mea et corpus meum.
30:11 Etenim ærúmna consúmitur vita mea, * et anni mei gémitu.
30:12 Defécit in afflictióne robur meum, * et ossa mea tabuérunt.
30:13 Omnibus inimícis meis factus sum oppróbrium, * vicínis meis ludíbrium, et terror notis meis;
30:14 Qui foris vident me, aufúgiunt a me; * oblivióne éxcidi ex corde, quasi mórtuus,
30:15 Factus tamquam vas confráctum. * Etenim audívi síbilum multórum - terror est úndique!
30:16 Conveniéntes simul contra me, * vitam meam auférre meditáti sunt.
30:17 Ego autem in te confído, Dómine; dico: Deus meus es tu. * In manu tua sortes meæ;
30:18 Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me.
30:19 Serénum præbe vultum tuum servo tuo, salva me in misericórdia tua. * Dómine, ne confúndar, quia invocávi te;
30:19 Confundántur ímpii, conticéscant, acti ad ínferos. * Muta fiant lábia mendácia,
30:19 Quæ loquúntur contra justum insolénter * in supérbia et contémptu.
30:20 Quam magna est bónitas tua, Dómine, * quam reservásti timéntibus te,
30:21 Quam præstas confugiéntibus ad te, * in conspéctu hóminum.
30:22 Prótegis eos protectióne vultus tui * a conspiratióne virórum,
30:23 Occúltas eos in tentório * a júrgio linguárum.
30:24 Benedíctus Dóminus, * quia mirábilem prǽbuit mihi misericórdiam suam in urbe muníta.
30:25 Ego autem dixi in trepidatióne mea: * Abscíssus sum a conspéctu tuo:
30:25 Tu vero audísti vocem obsecratiónis meæ, * cum clamárem ad te.
30:25 Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus! * fidéles consérvat Dóminus, sed retríbuit abundánter agéntibus supérbe.
30:25 Confortámini et roborétur cor vestrum * omnes, qui sperátis in Dómino.
