31:1 Beátus cujus remíssa est iníquitas, * cujus obtéctum est peccátum.
31:2 Beátus homo cui Dóminus non ímputat culpam, * et in cujus spíritu non est dolus.
31:2 Quámdiu tácui, tabuérunt ossa mea * inter gémitus meos assíduos.
31:4 Etenim die noctúque gravis erat super me manus tua, * consumebátur robur meum velut ardóribus æstívis,
31:5 Peccátum meum conféssus sum tibi, * et culpam meam non abscóndi;
31:6 Dixi: Confíteor iniquitátem meam Dómino, * et tu remisísti culpam peccáti mei.
31:7 Proptérea orábit ad te omnis pius * in témpore necessitátis.
31:8 Cum írruent aquæ multæ, * ad eum non pervénient.
31:9 Tu es refúgium mihi, ab angústiis me servábis, * gáudio salútis meæ circúmdabis me.
31:10 Erúdiam te, et docébo viam, qua ámbules; * ínstruam te, firmans super te óculos meos.
31:12 Nolíte esse sicut equus et mulus * sine intelléctu,
31:13 Quorum ímpetus camo et freno constríngitur; * secus ad te non appropínquant.
31:13 Multi sunt dolóres ímpii; * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdat.
31:14 Lætámini in Dómino et gaudéte, justi; * et exsultáte, omnes recti corde.
