33:2 Benedícam Dómino omni témpore; * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino gloriétur ánima mea: * áudiant húmiles, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum; * et extollámus nomen ejus simul.
33:4 Quæsívi Dóminum, et exaudívit me; * et ex ómnibus timóribus meis erípuit me.
33:5 Aspícite ad eum, ut exhilarémini, * et fácies vestræ ne erubéscant.
33:6 Ecce, miser clamávit, et Dóminus audívit, * et ex ómnibus angústiis ejus salvávit eum.
33:7 Castra ponit ángelus Dómini * circa timéntes eum, et éripit eos.
33:8 Gustáte, et vidéte, quam bonus sit Dóminus; * beátus vir qui cónfugit ad eum.
33:9 Timéte Dóminum, sancti ejus, * quia non est inópia timéntibus eum.
33:10 Poténtes facti sunt páuperes et esuriérunt; * quæréntes autem Dóminum nullo bono carébunt.
33:12 Veníte, fílii, audíte me; * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui díligit vitam, * desíderat dies, ut bonis fruátur?
33:14 Cóhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua a verbis dolósis.
33:15 Recéde a malo, et fac bonum; * quære pacem, et sectáre eam.
33:16 Oculi Dómini respíciunt justos, * et aures ejus clamórem eórum.
33:17 Vultus Dómini aversátur faciéntes mala, * ut déleat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; * et ex ómnibus angústiis eórum erípuit eos.
33:19 Prope est Dóminus contrítis corde, * et confráctos spíritu salvat.
33:20 Multa sunt mala justi; * sed ex ómnibus éripit eum Dóminus.
33:21 Custódit ómnia ossa ejus: * non confringétur ne unum quidem.
33:22 In mortem agit ímpium malítia, * et qui odérunt justum, puniéntur.
33:23 Dóminus líberat ánimas servórum suórum, * neque puniétur, quicúmque confúgerit ad eum.
