35:1 Lóquitur iníquitas ad ímpium in corde ejus; * non est timor Dei ante óculos ejus.
35:2 Etenim in mente sua blandítur sibi * non deprehéndi culpam suam neque abhorréri.
35:3 Verba oris ejus iníquitas et dolus, * désiit sápere et ágere bene.
35:4 Iniquitátem meditátur in cubíli suo, * consístit in via non bona, malum non aversátur.
35:5 Dómine, cælum contíngit misericórdia tua, * fidélitas tua ipsas nubes.
35:6 Justítia tua sicut montes Dei, * judícia tua sicut mare profúndum:
35:7 Hómines et juménta salvas, Dómine. * Quam pretiósa est grátia tua, Deus:
35:8 Fílii hóminum * sub umbram alárum tuárum confúgiunt;
35:9 Satiántur pinguédine domus tuæ, * et torrénte deliciárum tuárum potas eos.
35:10 Etenim apud te est fons vitæ, * et in lúmine tuo vidémus lumen.
35:11 Serva grátiam tuam iis qui te colunt, * et æquitátem tuam iis qui recto sunt corde.
35:12 Ne supervéniat mihi pes supérbi, * et manus peccatóris ne móveat me.
35:13 Ecce corruérunt qui patrant iniquitátem: * dejécti sunt nec súrgere possunt.
