36:1 Noli excandéscere propter male agéntes, * neque invidére faciéntibus iniquitátem;
36:2 Nam sicut fænum velóciter décident * et sicut herba víridis marcéscent.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonum, * ut hábites terram et fruáris securitáte.
36:4 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi quod petit cor tuum.
36:5 Commítte Dómino viam tuam, * et spera in eo, et ipse aget.
36:6 Et oríri fáciet sicut lumen justítiam tuam, et jus tuum sicut merídiem. * Acquiésce in Dómino, et spera in eo.
36:7 Noli excandéscere de eo qui próspere procédit in via sua, * propter hóminem machinántem mala.
36:8 Desíste ab ira et depóne furórem; * noli excandéscere, ne male agas.
36:9 Etenim male agéntes destruéntur; * sed qui sperant in Dómino, possidébunt terram.
36:10 Et módicum, et non erit ímpius; * et si atténdes ad locum ejus, jam non erit.
36:11 Sed mansuéti possidébunt terram, * et delectabúntur multitúdine pacis.
36:12 Mala molítur ímpius justo * et frendit contra eum déntibus suis.
36:13 Dóminus irrídet illi, * quia videt diem ejus ventúrum.
36:14 Gládium evagínant ímpii * et tendunt arcum suum,
36:15 Ut prostérnant míserum et páuperem, * ut trucídent eos qui recta via incédunt.
36:15 Gládius eórum penetrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringéntur.
36:16 Mélius est módicum, quod habet justus, * quam opuléntia impiórum magna;
36:17 Nam brácchia impiórum confringéntur, * justos autem susténtat Dóminus.
36:18 Dóminus curat de vita probórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur témpore calamitátis, et diébus famis saturabúntur. * Impii vero períbunt,
36:20 Et inimíci Dómini ut decor pratórum marcéscent, * quemádmodum fumus evanéscent.
36:21 Mutuátur ímpius et non reddit, * justus autem miserétur et donat.
36:22 Nam, quibus benedíxerit, possidébunt terram, * et quibus maledíxerit, destruéntur.
36:23 A Dómino gressus hóminis firmántur, * et viam ejus accéptam habet.
36:24 Etsi cecíderit, non prostérnitur, * quia Dóminus sústinet manum ejus.
36:25 Puer fui, et jam sum senex, * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus mendícans panem.
36:26 Omni témpore miserétur et cómmodat; * et sémini illíus benedicétur.
36:27 Recéde a malo, et fac bonum, * ut máneas in sempitérnum.
36:28 Nam Dóminus díligit justítiam, * et non derelínquit sanctos suos;
36:29 Improbi destruéntur, * et semen impiórum exscindétur.
36:29 Justi possidébunt terram, * et habitábunt in sempitérnum super eam.
36:30 Os justi elóquitur sapiéntiam, * et lingua ejus effátur rectum.
36:31 Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non vacíllant gressus ejus.
36:32 Obsérvat ímpius justum, * et studet occídere eum.
36:33 Dóminus non derelínquet eum in manu illíus, * nec condemnábit eum, cum judicábitur.
36:34 Confíde in Dómino, et viam ejus obsérva; et próvehet te, ut possídeas terram; * excídium impiórum lætus vidébis.
36:35 Vidi ímpium superbiéntem * et sese expandéntem ut cedrum frondósam.
36:36 Et prætérii, et ecce non erat; * et quæsívi eum, et non est invéntus.
36:37 Obsérva probum et consídera justum: * nam postéritas est viro pacífico.
36:38 Peccatóres autem exstirpabúntur omnes, * postéritas impiórum exscindétur.
36:39 Salus justórum a Dómino est; * refúgium eórum est témpore tribulatiónis.
36:40 Et ádjuvat eos Dóminus et líberat eos; * líberat eos ab ímpiis, et servat eos, quia confúgiunt ad eum.
