37:2 Dómine, noli me argúere in ira tua * nec me corrípere in furóre tuo.
37:2 Etenim sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
37:3 Nihil sani est in carne mea ob indignatiónem tuam, * nihil íntegri in óssibus meis propter peccátum meum.
37:4 Nam culpæ meæ supergréssæ sunt caput meum, * sicut onus grave gravant me nimis.
37:5 Fœtent, tabéscunt livóres mei * propter insipiéntiam meam.
37:6 Inclinátus, incurvátus sum valde, * toto die mæstus incédo.
37:7 Nam lumbi mei pleni sunt inflammatióne, * nec quicquam est sani in carne mea.
37:8 Elángui, contrítus sum valde, * rúgio propter frémitum cordis mei.
37:9 Dómine, coram te est omne desidérium meum, * et gémitus meus te non latet.
37:10 Cor meum pálpitat, derelíquit me robur meum, * et ipsa lux oculórum meórum déficit me.
37:12 Amíci mei et sodáles mei * procul a plaga mea subsístunt,
37:13 Et propínqui mei stant e longínquo. * Et láqueos tendunt qui insidiántur vitæ meæ,
37:14 Et qui quærunt mihi malum, perníciem minántur * et fraudes omni témpore moliúntur.
37:15 Ego autem, tamquam surdus, non áudio, * et sum velut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo qui non audit, * et qui non habet respónsum in ore suo.
37:17 In te enim, Dómine, confído: * tu exáudies, Dómine, Deus meus.
37:18 Etenim dico: Ne læténtur de me; * dum lábitur pes meus, ne supérbiant contra me.
37:19 Ego enim lápsui próximus sum, * et dolor meus coram me est semper.
37:20 Etenim culpam meam confíteor, * et ob peccátum meum sum ánxius.
37:21 Sed qui sine causa adversántur mihi, poténtes sunt, * et multi, qui odérunt me injúste;
37:22 Et qui retríbuunt malum pro bono, * inféstant me, quia bonum sector.
37:23 Noli me derelínquere, Dómine, * Deus meus, noli procul distáre a me!
37:23 Festína in auxílium meum, * Dómine, salus mea!
