40:1 Beátus qui cógitat de egéno et páupere: * die malo salvábit eum Dóminus.
40:2 Dóminus custódiet eum, et vivum servábit eum, et beátum fáciet eum in terra, * nec tradet eum voluntáti inimicórum ejus.
40:3 Dóminus opem feret illi in lecto dolóris: * totam infirmitátem ejus áuferet in morbo ejus.
40:4 Ego dico: Dómine, miserére mei; * sana me, quia peccávi tibi.
40:5 Inimíci mei malum de me dicunt: * Quando moriétur et períbit nomen ejus?
40:6 Et qui venit, ut invísat, lóquitur inánia; * cor ejus iníqua cólligit sibi, foras egréssus elóquitur.
40:7 Simul contra me susúrrant * omnes qui me odérunt;
40:8 Cógitant contra me * quæ sunt mihi mala:
40:9 Pestis malígna immíssa est ei, * et qui decúbuit, non ámplius resúrget.
40:10 Etiam amícus meus, cui fisus sum, * qui panem meum comédit, contra me calcáneum movit.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et érige me, * ut retríbuam eis.
40:12 Inde cognóscam te favére mihi, * quod non exsultábit de me inimícus meus.
40:13 Me autem incólumem sustentábis, * et pones me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * a sǽculo in sǽculum. Fiat, fiat.
