47:1 Magnus Dóminus et laudábilis valde, * in civitáte Dei nostri. Mons sanctus ejus, collis præclárus,
47:2 Gáudium est univérsæ terræ; Mons Sion, áquilo extrémus, * cívitas est Regis magni.
47:3 Deus in árcibus ejus * sese probávit munímen tutum
47:4 Ecce enim reges congregáti sunt, * irruérunt simul.
47:5 Vixdum víderant, obstupuérunt, conturbáti sunt, diffugérunt. * Tremor invásit eos ibídem,
47:6 Dolor velut parturiéntis, * ut cum ventus Oriéntis confríngit naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini exercítuum, in civitáte Dei nostri: * Deus confírmat eam in ætérnum.
47:8 Recólimus, Deus, misericórdiam tuam * intra templum tuum.
47:9 Sicut nomen tuum, Deus, sic et laus tua pertíngit ad fines terræ. * Justítia plena est déxtera tua:
47:10 Lætétur mons Sion, exsúltent civitátes Juda * propter judícia tua.
47:11 Perlustráte Sion, et circuíte eam, * numeráte turres ejus.
47:12 Consideráte propugnácula ejus, percúrrite arces ejus, * ut enarrétis generatióni futúræ:
47:13 Tantus est Deus, Deus noster in ætérnum et semper: * ipse nos ducet.
